Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri ueram circa uos et simplicem caritatem, ut qui aduersarium prima hac congressione uicistis gloriam uestram forti et perseueranti uirtute teneatis. adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de uita nostra cottidie dimicamus. danda opera est, ut post haec initia ad incrementa quoque ueniatur et consummetur in uobis quod iam rudimentis felicibus esse coepistis. parum est adipisci aliquid potuisse. plus est quod adeptus es posse seruare, sicut et fides ipsa et natiuitas salutaris non accepta sed custodita uiuificat. nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo seruat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. puta hoc illum et confessori suo dicere: ecce confessor factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Salomon denique et Saul et ceteri multi quamdiu in uiis Domini non ambulauerunt, datam sibi gratiam tenere non potuerunt: recedente ab his disciplina dominica recessit et gratia.

Perseuerandum nobis est in arto et in angusto itinere laudis et gloriae, et cum quies et humilitas et bonorum morum [*]( 16 Io. 5, 14. ) [*]( 1 oporteat Bv tum v 2 praepositi gloria om. LNP 3 exJ et L letemur L 4 quos super ut Q (quos M) diabulos L 5 tamen] autem B pectoris] peccatoris L 7 ba.c congressine B uestram uestram S forti et] fortiter N 8 in acie] acie S 9 debita Q\' (de uita MQ\') opera est] operae B 12 parum est] parum S es] est LPQS 13 potuisse M (posse Q) ipsa et] ipsa e L sed e s. 1. m. 2 14 consecutio] constitui M (consecutio Q) 15 hoc] enim R 17 quit Q, quitquit S puto B, putabo N 19 solomon PQRlS 20 in om. S non om. Bv data B 21 detenere S non om. Rt, recedente] recedet et L, recessit et N ab ex ad B iis v • 22 et gratia] gratia P 23 in om. B 24 cum quies ..et Q, qui cum quiesset M (sed qui eras. m. 2), cum quies est P bonorum] honorum et P )

506
tranquillitas christianis omnibus congruat secundum Dei uocem qu neminem alium respicit nisi humilem et quietum et trementem sermones suos, tunc magis hoc obseruare et inplere confessores oportet, qui exemplum facti estis ceteris fratribus, ad quorum mores omnium uita et actus debeat prouocari. nam sicut Iudaei a Deo alienati sunt, propter quos nomen Dei blasphematur in gentibus, ita contra Deo cari sunt, per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur, sicut scriptum est Domino praemonente et dicente: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui in caelis est. et Paulus Apostolus dicit: lucete sicut luminaria in mundo. et Petrus similiter hortatur, sicut hospites, inquit, et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. quod quidem maxima pars uestrum cum meo gaudio curat et confessionis ipsius honore melior facta tranquillis et bonis moribus gloriam suam custodit et seruat.