Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Denique et dies eorum quibus excedunt adnotate, ut conmemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus: quamquam Tertullus fidelissimus ac deuotissimus frater noster inter cetera sollicitudine et cura sua quam fratribus in omni obsequio operationis inpertit, qui nec illic circa curam corporum deest, scripserit et scribat ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad inmortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia [*]( 4 Matth. 10, 32. 6 Matth. 10, 22. 9 Apoc. 2, 10. ) [*]( 1 quidquit m (quicquid q) tolerare ... l. 2 quidquid om. eq fuerant JETQ 2 quis et tormentis LQ (quis et ormentis M) et morti in subdiderunt et qui se morti corr. T 3 ipsi tormentis sed tormenta ipsis eq* (ipse t. s. t. ipsi mq1) Ó meo] qui in caelis est add. EQv 6 tolerauerunt confessi sunt eq ad] in EQ (ad M), ad in q 7 hic] is L saluus erit ETv dicit dominus om. Q; post haec falso repetit T: confessi sunt... dicit dns ad] ad in q (ad m) 9 et om. LN 11 peruenerunt] perseuerarunt eq; perseuerauerunt et inexpugnabiles N uoluntate LNTQ 12 nostrae] nominis Lv in uinculis Tv accidit ELNQTI et exp. E 13 terminos QT consummat T, consumat M (consummata Q) martyris ELeqv, martyriis Q, martyria T 14 et om. N excidunt EiQ adnotat m (adnotate q) conmemora- tionis eq - 16 tertulus Mm (tertullus Qq) ac] et LTv 17 inter] ro Veqv, om. T cetera] certa V quam] cum ELNQT 18 illic] illis L 19 ac] hac Q 20 carcerem LQ T 21 transeunte L celebretur LNT )

504
ob conmemorationes eorum, quae cito uobiscum Domino protegente celebrabimus. pauperibus quoque, ut saepe iam scripsi, cura ac diligentia uestra non desit, his tamen qui in fide stantes et nobiscum fortiter militantes Christi castra non reliquerunt: quibus quidem nunc maior a nobis et dilectio et cura praestanda est, quod nec paupertate adacti nec persecutionis tempestate prostrati, dum Domino fideliter seruiunt, ceteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem meo nomine salutate. [ualete.]

Epistula XIII.
CVPRIANVS ROGATIANO PRESBVTERO ET CETERIS CONFESSORIBVS FRATRIBVS S.

Et iampridem uobis, fratres carissimi ac fortissimi, litteras miseram quibus fidei et uirtuti uestrae uerbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis uox nostra conplectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam uestri nominis praedicemus. quid enim uel maius in uotis meis potest esse uel melius quam cum uideo confessionis uestrae honore inluminatum gregem Christi? nam cum gaudere in hoc omnes fratres [*]( 2 celebraaimus LQqT 3 ut cnra q . ac] et eq desit] sit T iis v quae L 4 relinquerunt QT, dereliquenmt eq 5 quidem om. eq et dilectio] dilectio Q 6 quid Q adacti] uicti eq (uitii m) tempestatem prostati T 7 dum] cum NTfJ 8 opto ... I. 10 ualete om. Lemq; opto ... meminisse add. m. 2 N kme (ac om.) M (kmi ac Q) 9 fraternitatem ... ualete om. N 10 ualete om. EQT. - Ad preebyteros et diaconos (Ad Romanos epistula tertia EMQ) ut his confessoribus (his confessoribus om. T) qui in carcere (caroerem QT) strnt constituti humanitas omnis (omnium 1) praebeatur explicit ELMNQT, Ad clerum eo quod non posset temere carthagine uenire propter confessorum corpora qui in carcere reddiderunt (explicit add. m) mq, Explicit e. — ) [*]( Epist. XIII. — Incipit ad Rogatianum et ceteros de obseruanda disciplina LNPQS, Incipit ad Rogatianum et ceteros confessores R. — 12 confessoribus fratribus] confratribus L 15 uirtutis S, uirtute {JIBI (uirtnti M) 16 nostra ex uflstra S 19 confessioni LM, OOnfessione Q uestra et Ql (uestrae M(2) honorem 22 )

505
oportet, tunc in gaudio communi maior est episcopi portio. ecclosiae enim gloria praepositi gloria est. quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostrauit, tantum laetamur ex uobis quos diabolus superare non potuit.

Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri ueram circa uos et simplicem caritatem, ut qui aduersarium prima hac congressione uicistis gloriam uestram forti et perseueranti uirtute teneatis. adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de uita nostra cottidie dimicamus. danda opera est, ut post haec initia ad incrementa quoque ueniatur et consummetur in uobis quod iam rudimentis felicibus esse coepistis. parum est adipisci aliquid potuisse. plus est quod adeptus es posse seruare, sicut et fides ipsa et natiuitas salutaris non accepta sed custodita uiuificat. nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo seruat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. puta hoc illum et confessori suo dicere: ecce confessor factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Salomon denique et Saul et ceteri multi quamdiu in uiis Domini non ambulauerunt, datam sibi gratiam tenere non potuerunt: recedente ab his disciplina dominica recessit et gratia.