Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Denique ad minimum famnlum suum et in delictis licet plnrimis constitutum et dignatione eius indignum tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est. dic illi, inquit, securus sit, quia pax uentura est, sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui qui probentur. sed et de uictu parco et sobrio potu diuinis dignationibus admonemur, scilicet ne uigore caelesti sublime iam pectus inlecebra saecularis eneruet, uel ne largioribus epulis mens grauata minus ad preces orationis euigilet.
Dissimnlare haec singula et apnd conseientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum et instrui et regi possit nec ipsi denique apud nos hanc epistulam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. intercipere enim quibus nos Dominus admonere et instruere dignatur eius est qui admoneri et instrui fratrem suum nolit. probari nos a Domino nostro sciant, nec a fide qua in eum semel credidimus praesentis pressurae conflictatione deficiant delicta sua singuli recognoscentes uel modo conuersationem ueteris hominis exponant. nemo enim retro adtendens et superponens manum suam super aratrum [*]( .25 cf. Lnc. 9, 62. ) [*]( ) [*](2 an noditas OWL N 3 auellerel corporise C 4 sanguis neC exploratio est o. 5 pro peccatis nostris Qlti\\ corporis nri M *. L ■». 2* pectoris V, pectoris nostri v sooe] et coe CB 8 plnrimum G 10 die ex dicit L m. 2, die - Q (dic AI) 12 idhne om. CB 14 inlecebraseculas eorr. in inlecebroao poculo se C m. 2 15 rnmns B oratioiiibus B 18 nostram OLNPqBV, nestrum v 19 haec epistoU teneatis occolta B 20 patribus C 21 dens C eius erp. C 22 nollit P probare B 23 nec] nec nmquam Vo 24 conflictationem C defiriant... connenationem om. C cognoscentes Q (recognoscentes M) 26 tendens C snper aratrum] aratro C )