Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit diuina censura dicens: si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. uirgas igitur et flagella sentimus qui Deo nec bonis factis placemus nec pro peccatis satisfacimus. [*]( 7 Luc. 12, 47. 20 Pa. 88, 31-33. ) [*]( 1 facit P 2 patris ... uoluntatem om. R domini Cv 3 superbiam sectantes om. C 4 uagantes Q, uitantes C simplicitatem Q, simplicitatis ex unusquisque C fidem Q 5 solis L s. I. m. 2 tibi Ll 6 uapulare C ut om. C 7 cognouit C 9 uapulauit MR (uapulabit Q) multis f) 10 ceteros P 12 insolentes C tumida] timor C iactantia in C 13 uenerunt ex uerentur Mm. 2 (uenerunt Q), nerterant C et om. C et tormenta eras. in N 15 demittant Q 16 defecerit Oxon. 17 ad tempus gloria. Q (adeptus gloriam M) t 19 praemoneo C 20 derelinquerint C in om. LIN 21 si iustificationes ... obseruauerint om. Cl 24 uirgas eorum R 26 dno aiR nec] non LP, de B )
Nam quod magis suasit et conpulit ut has ad uos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et reuelare dignatur, dictum esse in uisione: petite et inpetratis, tunc deinde praeceptum plebi adsistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas uoces et dispares uoluntates et uehementer hoc displicuisse illi qui dixerat: petite et inpetratis, quod plebis inaequalitas discreparet nec esset fratrum consensio una et simplex et iuncta concordia, cum scriptum sit: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, et in actis apostolorum legamus: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, et Dominus sua uoce mandauerit dicens: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, et iterum: dico autem uobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra de [*]( 2 Ps. 88, 34. 10 cf. Matth. 18, 19. 16 Ps. 67, 7. 17 Act. 4, 32. 19 Io. 15, 17. 20 Matth. 18, 19. ) [*]( 1 intimo] toto C mia di N 3 accipiemus ONRfJ, accipiamus Q in accipiendo CB 4 more 01 grauiter] add. fuerit Cl, exp. m. 2 5 et om. Q aperietur CRQv et gemitus] gemitus v 6 et si sit] si sit CQB, ws si sit N 7 unianimis LQ 8 quis m. suasis R scriberemus CR 9 scire] scribere R ostendere et om. CR dignatus est Of) 10 esse corr. in 8 Q m. 2 (esse M) impetrabitis C, imperatis RI, inpetratis Q (inpetratis M) 11 adsistent enim C 12 peterent] penetrent corr. in impetrent C fuerunt dissones C (es corr. in ae m. 2) uoce L1 13 dixerit ex dixerunt C 14 impetrastis R, impetrabitis C 15 fratruum L confessio C et] in Q (et M) concordias R 16 habitare CR nnianimes CLN ut saepius 17 legimus CQ turbae P2, turbo. turba R quae ex qui P m. 2 18 animi R 1 dno C conuenerint C ) [*]( III. ) [*]( 32 )