De Opere et Eleemosynis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Nec eum liberis tuis cogites patrem qui et temporarius et infirmus est, sed illum pares qui aeternus et firmus filiorum spiritalium pater est. illi adsigna facultates tuas quas heredibus seruas: ille sit liberis tuis tutor, ille curator, ille contra omnes iniurias saeculares diuina maiestate protector. patrimonium Deo creditum nec respublica eripit nec fiscus inuadit nec calumnia aliqua forensis euertit. in tuto hereditas ponitur quae Deo custode seruatur. hoc est caris pignoribus in posterum prouidere, hoc est futuris heredibus paterna pietate consulere secundum fidem scripturae sanctae dicentis: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat et semen eius in benedictione erit. etiterum:qui conuersatur sine uituperatione in iustitia beatos filios relinquet. praeuaricator itaque et proditor pater es, nisi filiis tuis fideliter consulas, nisi conseruandis eis religiosa et uera pietate prospicias. quid studes terreno magis quam caelesti patrimonio, filios tuos diabolo mauis commendare quam Christo ? bis delinquis et geminum ac duplex crimen admittis et quod non praeparas filiis tuis Dei patris auxilium et quod doces filios patrimonium plus amare quam Christum.
Esto potius liberis tuis pater talis qualis Tobias extitit. da utilia et salutaria praecepta pignoribus qualia ille filio dedit, manda filiis tuis quod et ille mandauit dicens: et nunc, fili, mando uobis, seruite Deo in ueritate et facite [*]( 13 Ps. 36, 25 sq. 16 Prou. 20, 7. 27 Tob. 14, 10 sq. ) [*]( 1 plenam] ueram G 2 debes magis G 4 eum] te Gv 5 es G pares om. G, patrem pares Oxo-n. 9 credito G (o in ras.) ; add. ex 1 cod. Krabinger: nec fur rapit; cf. Gron. obs. p. 324 eripit] eruit idem 10 in..ponitur om. G 13 iunior v non] numquam F 14 quaerentem F, egens v 15 faenerat] commodat Fv 16 erit] est Wv; cf. test. IIII p. 110 17 beatos post se v 20 quid F, qui WGv 21 mauis W, magis FGv christo, bis sic distinguit v 22 praeparas] properas Krabinger ex 1 cod. recepit 27 mandauit FWGV, filio mandauit v 28 uobis serui teFWGV, tibi serui v et om. W fac v )