De Lapsis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Nisi si haec Deo ignorante gesta sunt aut non permittente ipso omnia ista uenerunt: doceat indocibiles et admoneat inmemores scriptura diuina quae loquitur dicens: quis dedit in direptionem Iacob et Israhel eis qui praedabantur illum? nonne Deus cui peccauerunt et noluerunt in uiis eius ambulare neque audire legem eius? et superduxit super eos iram animationis suae. et alibi testatur ac dicit: numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat aut grauauit aurem ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. delicta nostra reputemus, actus nostri et animi secreta uoluentes conscientiae merita ponderemus. redeat in cor nostrum non ambulasse nos in uiis Domini, abiecisse legem Dei, praecepta eius et monita salutaria numquam seruare uoluisse.

Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse aput eum, quam fidem credas, quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformauit? alta et recta ceruix nec quia cecidit inflexa est: tumens animus et superbus nec quia uictus est fractus est. iacens stantibus et integris uulneratus minatur et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. adque — o tuam nimiam, furiose, dementiam! — irasceris ei qui abs te iram Dei auertere nititur, ei minaris qui pro te [*]( 3 Es. 42, 24 sq. 8 Es. 59, 1 sq. ) [*]( 1 si om. S deo ignorante S, ignaro deo WRv permittente ex permittenoum S m. 2 ipso S, illo WRv 2 cum doccat v indocebiles Sl, indociles 82WRv 3 quae om. R direptione W 4 iacob et om. S israhel eia WS2, istraheles S\', israhel R 5 noluerunt SV, . nolebant WR 7 animationis suae om. S ac] et S 8 nunquid SW 9 grauabit W 10 deum] dom S peccata S, delicta WRv; cf. test. III 4i p.152 11 nertit W 12 delicta potius Rv dereputemus Sl nostri SW, nostra Rv; cf. indicem s. u. nostri reuoluentes S\'v, auol- uentes Sl 14 domini] et dni ex nostris Sm. 2 abiecisse SR V, et abiecisse Wv 15 reuoluisse Sl 16 boni] bo R 17 credam credasU 18 erecta S\'R; cf. Gronou. obs. p. 570 20 uulneratis 81 21 aut ore,SW\', ut ore W\', auctore R 22 irascatur S\' 23 adque o] at quo R 24 auertere iram dei WRv ei] et SR )

254
Domini misericordiam deprecatur, qui uulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrimas fundit quas ipse forsitan non fundis. oneras adhuc crimen et cumulas et cum ipse sis inplacabilis ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari? ,.

Accipe potius et admitte quae loquimur. quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi paenitentiae iter non uident quod obtendimus? quid praeclusa et alienata mens remedia uitalia non conspicit quae de scripturis caelestibus et discimus et docemus ? aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. ecce eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus! nec hic esse sine poena possunt, quamuis necdum [poenae] dies uenerit. plectuntur interim quidam, quo ceteri dirigantur. exempla sunt omnium tormenta paucorum.

Vnus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit postquam Christum negauit obmutuit. poena inde coepit unde coepit et crimen, ut nec rogare iam posset qui uerba ad precum misericordiam non haberet. alia in balneis constituta – hoc enim crimini eius et malis deerat, ut et ad balneas statim pergeret quae lauacri uitalis gratiam perdidisset – sed illic ab inmundo spiritu inmunda correpta laniauit dentibus linguam quae fuerat uel pasta inpie uel locuta. postquam sceleratus cibus sumptus est, in perniciem suam rabies oris armata est. ipsa sui carnifex extitit nec diu superesse postmodum potuit, dolore uentris et uiscerum cruciata defecit. [*]( 2 forsitan ipse WRv 3 sis ipse Wv implacabilis irasceris Oxon. 4 antestitesR deum S 5 cito posse V (cf. p. 262,20) 6 aures tuae 8 8 obtendimus S1, ..tendimus W1, ostendimus SaWRv praeclusa S, perclusa W, perculsa v, percussa R 9 alienata] aliena tamen R conspicit S, percipit WRv 10 discimus ex dicimus Wm. 2 si om. R 11 est W 8. 1. m. 2 praesentium R 13 tristis Sl 14 paenae WR, post uenerit ponit v, iudicii S 8. l. m. 2; uncis inclusi 15 dirigantur SWRV, corrigantur v 16 sponte ex eiponte Sm. 2 ad capitolium S 17 poenam Sl 18 possit SI, po..set W set in ras. precum ad R, ad prae- candam v 19 alias R 20 ut et S* WR, et ut S\', ut v balnea R lauagri S 21 sed om. Rv 22 correpta cecidit Erasmus laniauit om. S quae SIR, qua jS\'TPi> 25 dolore S, doloribus WRv cruciatu malim )

255