Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Omnia uirescunt ante illos, omnia gaudent,
- Excipere sanctos ipsa creatura laetatur:
- Omni loco fontes exurgunt esse parati,
- Qua graditur populus Summi cum terrore caelesti.
- Vmbraculum [illis] faciunt nubes, ne uexentur a sole,
- Et ne fatigentur, substernunt se montes et ipsi;
- Praemittetur enim ante illos angelus Alti,
- Qui ducatum eis pacificum praestet eundo.