Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Per mare, per terras, per insulas atque latebras
- Scrutanturque diu, exsecratos uictima(m) ducunt.
- Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
- Et anno dimidio statuta tempora conplet
- Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis,
- Vt urbs et populus ille cum ipso tradatur,
- Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,
- Quod per tributa mala diu macerabat omnes.