Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Conpleto spatio succedit ille nefandus,
  2. Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant.
  3. Quamquam erit alius, quem expectant ab oriente,,
  4. In nostra caede tamen saeuient cum rege Nerone.
  5. Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat,
  6. Et 〈signo〉 signat populum in nomine Christi; .
  7. De quibus quam multi quoniam illi credere nolunt,
  8. Supplicat iratus Altissimum, ne pluat inde: