Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Spero, reus non est, qui Caesaris dictus obaudit,
  2. Contrarius autem perdit suam uitam superbus.
  3. Interdum quod meum est, qui prius erraui, demonstro
  4. Rectum iter uobis, qui adhuc erratis inanes.
  5. Vos tamen eligite, arbitrio uestro placentes,
  6. Quis uelit uenenum aut suauia pocula uitae!
  7. Bonum et malum est in ista natura creatum,
  8. Vt homo post -fata probetur quis Deo dignus.