Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Quis modo delinquit (iudices estote de istis!),
- Qui monet aut ille, qui non uult dicto parere ?
- Spero, reus non est, qui Caesaris dictus obaudit,
- Contrarius autem perdit suam uitam superbus.
- Interdum quod meum est, qui prius erraui, demonstro
- Rectum iter uobis, qui adhuc erratis inanes.
- Vos tamen eligite, arbitrio uestro placentes,
- Quis uelit uenenum aut suauia pocula uitae!
- Bonum et malum est in ista natura creatum,
- Vt homo post -fata probetur quis Deo dignus.
- Adgredere iam nunc, quisquis es, perennia nosse:
- Disce, Deus qui sit uel cuius nomine adsit!
- Est Deus omnipotens, unus, a semetipso creatus,
- Quem infra reperies magnum et humilem ipsum.