Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Aut certe, dum sperat exspectans credere canus,
  2. Excluditur diu(t)ius ab aeterna uita defunctus.
  3. Ergo iam ad illum citius recordari debemus.
  4. Qui nobis post obitum pollicetur reddere uitam.
  5. Insuper hoc addit, inmortales esse futuros
  6. Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo.
  7. Sex milibus annis prouenient ista repletis,
  8. Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.