Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Sunt homines pecorum similes in ista natura,
  2. Qui nolunt accipere frenum Dei summi uagantes;
  3. Cum ipsi non durant seruorum talia ferre,
  4. In quorum saepe descendunt sanguine diri.
  5. Dicentes adiciunt: \'Nihil est post funera nostra;
  6. Dum uiuimus, hoc est\', et incumbunt more suillo;
  7. ̒Νulla sit luxuria, quae nos pertranseat aeuo;
  8. Dum tempus est uitae, perfruamur omnia saecli.\'