Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Hoc Deo non placuit participes daemonum esse,
  2. Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
  3. Sunt tibi propositae duae uiae: elige, quam uis,
  4. Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
  5. Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
  6. Ne cadas in fauces latronum, cautior esto.
  7. Vnum quaere Deum, qui quaerit hostia nulla,.
  8. Vt possis abolitus resurgere saeclo nouato.