Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. In nuptias fuerat inuitatus matre cum ipsa;
  2. Quod fuit rogatus, subueniret uino defecto,
  3. Tunc iussit implere hydrias uelocius aqua,
  4. Quod prius gustauit et sic ministrari praecepit.
  5. Nec sic potuerunt Dominum cognoscere factis,
  6. Sed insanierunt, quasi nequam perdere morti.
  7. Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit;
  8. Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt.