Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Si false de ipsis pronuntiant perdere terram,
  2. Quod prouenit de eis, sic erint et falsa de illo.
  3. Sed quia sunt semper spreti, quod cruenti fuerunt,
  4. Contra suum Dominum rebellant dicere magum.
  5. Nec uolunt audire, quae dixerunt uates in illos,
  6. Quod non intellegerent in totum fine sub ipsa.
  7. Ipse Deus illos descripsit: Pectore clauso
  8. Nec uideant oculis nec intellegant corde durato;