Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Hieremias totidem crucem figurate demonstrat:
  2. Venite, mittamus lignum in pane! dicentes.
  3. Dux autem ipsorum Moyses praeconiat illis:
  4. Ante tuos oculos pendebit uita necata.
  5. Hic pater in filio uenit, Deus unus ubique:
  6. Nec pater est dictus, nisi factus filius esset.
  7. Nec enim relinquit caelum, ut in terra pareret,
  8. Sed, sicut disposuit, uisa est in terra maiestas;