Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Nec umquam. desinuit: hodie quoque talis habetur;
  2. Praetermisso Deo luxurias saeculi mauult.
  3. Quod maxime Dominus cogit euitare dilectos;
  4. 7 Abscisos in totum a saeculo praemonet esse.
  5. Si filios dixit, in illius sancta moremur;
  6. Quid foris egredimur adulteri pompa(m) sequentes?
  7. Seductor antiquus per talia decipit omnes:
  8. Inmittit luxurias, per quas perdat filios Alti; .