Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Huic ergo placuit carnalem mundi tenorem,
  2. Vt exaltaretur sola sempiterna maiestas.
  3. Nam, quod erat ante, referre nunc ardua res est;
  4. Sit licet descriptum, non sit nobis cura de illis.
  5. Cum haec, quae uidemus, non possumus tangere tota,
  6. Quis poterit scire, quid sit trans Oceani finem?
  7. Et caelum uidemus, sed illic quid intus agatur,
  8. Nullo datur scire, donec fiat exitus aeui.