Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Sex milibus annis conpletis mundo finito.
  2. Vertitur interea caelum tenore mutato;
  3. Conburuntur enim impii tunc igne diuino,
  4. Ira Dei summi ardet creatura gemendo.
  5. Dignitosi tamen et gener(e n) ati praeclaro
  6. Nobilesque uiri sub Antichristo deuicto
  7. Ex praecepto Dei rursum uiuentes in aeuo,
  8. Mille quidem annis ut seruiant sanctis et Alto
  9. Sub iugo seruili, ut portent uictualia collo,
  10. Vt iterum autem iudicentur regno finito.
  11. Nullificantes Deum conpleto millesimo anno
  12. Ab igne peribunt cum montibus ipsi liquendo.
  13. In bustis et tumulis omnis caro redditur acto: 20
  14. Demergunt inferno, tradunt(ur) poenae in aeuo.