Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Inde in his toruis: Dum mortuus, non bibo, dicis;
- Optima mihi (sunt) bibere et corda sopire. Subministra magis, quod amplius quaeris abuti,
- Infimo pauperclo, et eritis ambo refecti.
- Si facias ista, exstinguis tibi gehennam.
- XXXVII. PASTOR I.
- Pascere qui quaeris et quod potuisti parasti
- Adsiduo (pari) pascendo, recte fecisti:
- Sed tamen inmisce pauperem, qui non te repascat,
- Tunc erit mensa tua per unum Deum probata.