Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Venturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt
  2. Robusta mar(tyr)ia, et ipsi toto tempore uiuunt
  3. Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere,
  4. Et generant ipsi per annos mille nubentes.
  5. Conparantur ibi tota uectigalia terrae,
  6. Terra quia nimium fundit sine fine nouata.
  7. Inibi non pluuia, non frigus in aurea castra,
  8. Obsidiae nullae, \'sicut nunc, neque rapinae.