Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Et quid referamus de fabrica tanta caeleste?
- Resurgimus illi, qui fuimus illi deuoti,
- Et incorrupti erint iam tunc sine morte uiuentes,
- Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa.
- Venturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt
- Robusta mar(tyr)ia, et ipsi toto tempore uiuunt
- Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere,
- Et generant ipsi per annos mille nubentes.
- Conparantur ibi tota uectigalia terrae,
- Terra quia nimium fundit sine fine nouata.
- Inibi non pluuia, non frigus in aurea castra,