Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Redditur in culpa pastor saecularia seruans,
  2. In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.
  3. Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:
  4. Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!
  5. Si talis aderit pastor, paene perdita nutat;
  6. Deuotus autem <eam) continet recte gubernans;
  7. Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.
  8. In talibus spes est et uiuit ecclesia tota.