Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Sit patiens rector, sciat, ubi frena remittat;
- Terreat in primis, et postea melle perungat,
- Obseruetque prius, ut faciat ipse qui dicit;
- Redditur in culpa pastor saecularia seruans,
- In faciem cuius sis ausus dicere quicquam.
- Bullit in inferno rumoribus ipsa gehenna:
- Vae miserae plebi, dubia quae forte uacillat!
- Si talis aderit pastor, paene perdita nutat;
- Deuotus autem <eam) continet recte gubernans;
- Exhilaratur enim ex anima regibus aptis.
- In talibus spes est et uiuit ecclesia tota. [*]( 28, 3 Tit. 1, 7 sqq.; I Tim. 3, 2 sqq. )[*]( XXVIII (XXVII C), 1 geminaQ C agone C 2 au C S frena BA 4 postea rv; pea 0 5 priua A; cf. 8. 107 p. 722 faciat r Oehl.; fatiant C; faciant BALd qui O; quae rv diõ C 0 reddit C secularia 0 7 fatiem C 8 gehjenna C 9 Vae miserae rv; VemisBeri C; ue miseri B; Vae miseri A q. 0 forte OLd; fronte rOehl. uacillat rv; becillat C (cr. Georg. HW7 s. u. uacillo); uecillat BA (cf. Schuch- Vokal. I p. 194) 10 pene 0 perdita nutat scripsi (cf. Gypr. p. 741, 12 H. Inbrica fides nntat aut Dei timor inreligiosus uacillat; p. 808, 13 si in aliquo nutanerit et uacillauerit ueritas); pditã stat C; perdita ttat BAr2v; perdita* stat r1; perdita totast Hanssen sagaciter 11 au C eam continet scripsi; se continet Boensch; continebit Hanssen; continet Orv 12 Exhilaratnr (sc. ea plebs) enim ex anima scripsi; Exalaratur H (= enim; cf. Wattenb. Palaeogr.3 p. 62) exanima C; Exalaratur examina BA; Exhilarantur examina rv 13 spes est et Cr Oehh; spes et est et BALd )
99
- XXVIIII. MAIORIBVS NATIS DICO.
- Me solum exposcit tempus uobis dicere uerum.
- Ab uno semper mouetur, quod multi detractant.
- In me solo uolo odia conuertere uestra,
- Omnium ut pausent praecordia tanto tumore.
- Respicite dictum, quod ueritas odia tollat.
- Iam praedixi quidem de pace subdola quanta!
- Blandiendo uobis subrepsit Euae seductor.
- Yos quia nescitis, laqueo in isto ruistis,
- Sorbitis omnino auram dum saeculi ipsam.