Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Respioere nunc uis, cui renuntiasti, priora P
  2. In ipsis uersaris iterum: qui proderit Vnus ?
  3. Aut si pro languore datum quod stulte profanas
  4. I.....................
  5. Nolite diligere mundum neque ambitum eius:
  6. Tanta Dei uox est, et tibi pro le(ui) uidetur.
  7. Obseruas mandatum hominis, et Dei deuitas;
  8. Tu fidis muneri, quo dootores ora procludunt,
  9. Vt taceant neque dicant tibi iussa diuina.
  10. Me uera dicente[m] sicut teneris, prospice Summum: