Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Omne [lolium] agricola collectum separat illud.
  2. Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
  3. Ipsam uti<que) nobis praestat requiem ueram
  4. Ipse Dominator; nam lolium igne crematur.
  5. Si ergo putastis, quoniam sub uno morantur,
  6. Erratis: sterilis Christianos uos esse designo.
  7. Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna .
  8. In uerbo Domini, et statim exaruit illa.
  9. Non operas facitis, non donum gazo paratis:
  10. Et sic promereri Dominum putatis inanes?