Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Expletis temporibus messis separantur a fructu.
  2. Lolium est natum, quod non miserat dominus <agri>;
  3. Omne [lolium] agricola collectum separat illud.
  4. Lex ager nobis est: qui fecerit bonum in illa,
  5. Ipsam uti<que) nobis praestat requiem ueram
  6. Ipse Dominator; nam lolium igne crematur.
  7. Si ergo putastis, quoniam sub uno morantur,
  8. Erratis: sterilis Christianos uos esse designo.
  9. Maledicta fuit arbor sine fructu ficulna .
  10. In uerbo Domini, et statim exaruit illa.
  11. Non operas facitis, non donum gazo paratis:
  12. Et sic promereri Dominum putatis inanes?