Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Omnia conplentes legis, ideoque tutantur.
  2. Transire iubentur ad Dominum partibus istis,
  3. Exsiccat fluuium quibus sicut ante traiectis,
  4. Nec minus et Dominus ipse producit cum illis.
  5. Transiit ad nostra, ueniunt cum rege caeleste.
  6. In quorum itinere quid dicam quod Deus educet?
  7. Subsidunt montes ante illos et fontes erumpunt:
  8. Caelestem populum gaudet creatura uidere.
  9. Hic tamen festinat matrem defendere captam.
  10. Rei autem iniquus, qui obtinet, illum ut audit,
  11. In partem boreae refugit et colligit omnes.
  12. Sed cum se inlidet exercitu Dei tyrannus,