Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nec ruent ad manus pacem aliquando tenere.
- Semotae sunt istae tribuum, ut mysteria Christi
- Omnia per istas conpleatur saeculo toto.
- \'Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae,
- Auspicio quorum facinus secutae fuere.
- Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti?
- Conueniunt iterum propter mysteria castris.
- Tunc autem properant conpleri legis narrata.
- Omnipotens Christus descendit ad suos electos,
- Obscurati nobis qui fuerunt tempore tanto,
- Milia tot facti; illa est gens uera caelestis.