Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Seu certe sanctorum chorus prophetarum ad illam
  2. Consurgeret plebem, qui frenum inponeret illis,
  3. Obsceni quos equi trucidarunt calce remissa;
  4. Nec ruent ad manus pacem aliquando tenere.
  5. Semotae sunt istae tribuum, ut mysteria Christi
  6. Omnia per istas conpleatur saeculo toto.
  7. \'Sunt autem de scelere duorum fratrum enatae,
  8. Auspicio quorum facinus secutae fuere.
  9. Non merito tales dispersi sunt ipsi cruenti?