Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Vel, si tonat ipse, lex ab ipso lata fuisset.
  2. Seducunt historiae fat(u)os confictae 〈inanes〉.
  3. Ille autem Cretae regnauit et ibi defecit.
  4. Omnipotens nobis factus Semeles amator.
  5. Yiuus ipse modo amaret similiter [si uiuere] ille.
  6. Inpuros oratis et dicitis esse caelestes
  7. Semine mortali natos de Gigantibus illis.
  8. Auditis et legitis natum in terra fuisse:
  9. Vnde bene meruit corruptor ascendere caelum?
  10. Dicitur et fulmen Cyclopas illi fecisse,
  11. Inmortalis enim habuit a mortalibus arma.