Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Optima lex Domini sequens de ligno processit;
  2. Perdita lex prima; gustat, unde licet illi,
  3. Qui deos adorat uetitos, mala gaudia uitae.
  4. Respuite gustum; sufficiet scire quod esset.
  5. Si uiuere uultis, reddite uos legi secundae,
  6. Templorum culturam, daemonum fana uitate.
  7. Vertite uos Christo, et eritis Deo sodales.
  8. Xancta Dei lex est, quae mortuos uiuere dioit.
  9. Ymnum sibi soli Dominus proferre praecepit,
  10. Zabolicam legem omnes omnino uitate.
    XXXVI. DE CRVCISTVLTITIA.
  1. De duplici ligno dixi, mors unde processit,
  2. Et iterum inde procedere uitam frequenter.
  3. Crux autem stultitiam facit adulteri genti.