Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Vltime tu speras Deum inridere caelestem
- Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
- Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
- Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.
- Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
- Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
- XXVIIII. DIVITI INCREDVLO MALO.
- Differris, diues, nimium tua cuncta uidendo,
- Insatiabiliter quibus adhuc adgerere quaeris.
- Viuere post ista, dicis, non spero defunctus. !