Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Supplicia meritis aut longo carcere flere.
- Vltime tu speras Deum inridere caelestem
- Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
- Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
- Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.
- Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
- Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
- XXVIIII. DIVITI INCREDVLO MALO.
- Differris, diues, nimium tua cuncta uidendo,
- Insatiabiliter quibus adhuc adgerere quaeris.
- Viuere post ista, dicis, non spero defunctus. !
- Ingrate summo Deo, qui sic Deum indicas esse, [*]( 28, 14 Apoc. 14, 13 )[*]( 3 gens Lcl; mens OrOehl. noxi〈os〉a Hanssen; noxia Orv 4 re C parte 0 (= recedit a Deo uel ab ecclenai cf. U 11, 2) i partes rv fera A mente OrlLd; morte r2 Ochl. 5 qui per male facta r; quid per m. f. Oehl.; qui malefacta OLd; fortasse: qui uel quae in malefacta (cf. 27, 19; II, 23, 3) 7 Excruciant r\'v; Excrutiant Cr\'; t<v Excrucianit BA an Cl parat C 10 omfia C 11 nodi CI 12 Yndenon Arv; Ynde nom̃C; Vnde nomen B (Ld om.) poenam post fata qui ponet scripsi (8. 107 p. 775); poenam p factiq* ponet C; poenam (Ld om.) per factaque ponet (ponea A) BA; poenas per factaque ponet rv 13 cautus Arv; autus CB aestu BAm Ld; estn C; aestus At; aestum r Oehl. XXVIIll, 1 Differris scripsi; Differes Ort;j Differis Ld in praefat. 2 adgerere quaeris scripsi (cf. C. AL 607 Dam cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt; Seft. ad Helu. 10, 6 opes opibus adgeritil); adarere qris C; adhaerere quaeris BA (Ld falso: adhaerue A) rv 3 post rv; p C; pro BA dicis Cr OeM.; dices BALd )
- Te qui nescientem protulit, deinde nutriuit;
- Ipse prata tua gubernat, uineas ipse,
- Ipse greges pecorum et quicquid possides ipse,
- Nec istis adtendis. Aut tu regis omnia forte?
- Caelum hoc et terram et maria salsa qui fecit,\'
- Reddere decreuit nos ipsos in aureo saeclo,
- Et modo si credis, uiuitur in Dei secreta.
- Disce Deum, stulte, qui uult te inmortalem adesse,
- Vt gratias illi referas in agone perennes.
39