Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,
- Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit.
- Omnipotenti laudes in ecclesia reddere debes.
- XXVIII. IVSTI RESVRGVNT.
- Iustitia et bonitas, pax et patientia uera
- Viuere post fata faciunt, et queri de actu: [*](12 nihil C; nil BArv 14 OptanS C nosces A illud Am b t 15 rege bat C1 II Exemptus ab illa (ab illa A) OrOehl. (= ubi ex- emptus illâ eris; de eiusmodi participio absoluto cf. Victor. Vitens. 3, 71 Nam |putr efactus et ebnlliens nermibus, non corpus, sed partes corporis eius uidentur esse sepultae; alia indidem exempla Petschenig in indice editionis suae affert) ; Exemptus (es) ab illa Ld recondit illa tuoram (tuorϰ C) OLd, qui haec addit: \'tua intellege animi carnisque coniunctionem, quarum partium illa (caro) sola reconditur; sed forte duorum- legendum ; reconditur illa, tu horsum r Oehl. 18 nec poterint O Ld; non poterunt r Oehl. equari C; caecari Oehl. 19 abysus C secreta 0 (cf. C. A. 106, 502; 129, 11 uiuitur in Dei secreta; aliis quoque locis Commodianus accus. plur. neutr. gen. cum praepositionibus ablatiuum regentibus coniungit uelut 17, 11 sub fata; 17, .3 sub mysteria; 26, 36 sub tartara; II 3, 12 in aurea castra; 5, 10 sine damna; 15, 5 in .. uolnmina; .C. A. 263 In quorum stadia esse; 708 de sua facta; 813 cum multa milia); secreto rv 18 sq. post aequari et post noster parenthesis signa posui Da] d u B 20 fragiliA B; fragilia A (S. 107 p. 722) moraris Pitra Spicil. I p. 543 21 reddit OLd; reddet rOehl. XXVIII, 1 patientia] sapientia Dauies ingeniosius quam uerius; cf. Cypr. p. 398, 11 sqq. jH. si sapientia illic (in philosophis) uera non est, esse non potest et uera patientia. Vera patientia opponitur fucatae patientiae Stoicorum et Cynicorum 2 pfacta C (S. 107 p. 775) et qri C (= paenitentia propter peccata?); et quare BA; et cura rv (Ld in praefat.: et curae); malim: nec queri deleto commate post faciunt; quod si uerum est, de actu idem ualet quod de iudicio nouissimo; cf. S. 107 p. 784 )
- Subdola gens autem, noxi<os)a, perfida, praua
- Tollit se in parte et fera mente moratur.
- Impie, nunc audi, qui * * malefacta lucraris:
- Respice terrenos iudices, in corpore qui nunc
- Excruciant poenis diros: aut ferro parantur
- Supplicia meritis aut longo carcere flere.
- Vltime tu speras Deum inridere caelestem
- Rectoremque poli, per quem sunt omnia facta?
- Grassaris, insanis, detractas nunc et Dei nomen?
- Vnde non effugies, poenam post fata qui ponet.
- Nunc uolo sis cautus, ne uenias ignis in aestu.
- Trade te iam Christo, ut te benefacta sequantur.
38
- XXVIIII. DIVITI INCREDVLO MALO.
- Differris, diues, nimium tua cuncta uidendo,
- Insatiabiliter quibus adhuc adgerere quaeris.
- Viuere post ista, dicis, non spero defunctus. !