Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Mors autem in uacuum non est, si corde retractes.
- Optandum noscas, nam sero senties illum.
- Rector eras carnis, non te certe caro regebat;
- Exemptus ab illa, reconditur illa tuorum.
- Recte mortalis homo separatur a carne.
- Idcirco nec poterint oculi mortales aequari —
- Sic habet abyssus noster — de Dei secreta.
- Da nunc ergo Deo, fragilis dum moreris, honorem,
- Et crede, quod Christus uiuum te de mortuo reddit.