Instructiones
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Sunt alia praeterea daemonia (procul a) fanis,
- Quae nec numerantur adhuc et in collo feruntur,
- Vt nec ipsi sibi rationem reddere possint [pestes].
- Exportari magis in ultima terra deberent.
- XVII. DE SIMVLACRIS EORVM.
- Deludunt uos pauci scelerati uates inanes,
- Extricare suam dum quaerunt * * uitam.
- Subornant aliis ex se sub mysteria falsum.
- Inde simulantes concussi numine quodam
- Maiestatemque canunt et se sub figura fatigant.
- Vidistis saepe Duellonarios, quali fragore [*]( 9 Nemesim scripsi; nemissem C; Nemesin BArv Fnrinam, Caelestem scripsi (de Caelesti uirgine cf. Augustm. de ciu. Dei 2, 4); fnriSma celestem (caelestem) O; Fariam una Coelestem (coelestem r1) r; \'in apographo (= 2) legitur: Furiam\' r2 comment.; Furiam, una Caelestem Oehl.; Furiam, iram caelestem Ld 10 Virgines Atrvj Virginis CBAm coniuges C; i m. 2. in rasura scripsit; primo eius locum g uidetur tenuisse; coniungere A uestre C II pterea demona C post daemonia (doemonia A) in BA spatium duarum uel rium litterarum relinquitur (procul a) fanis scripsi (= quae templa non meruerunt); (plurima) fanis Hanssen; uestris in fanis Huemer; fanis 0 (Ld falso: fana AB) rv 13 rationem reddere possint. scripsi (cf. Lucret. 2, 763; 4, 570); possint rationem reddere pestes O; possint rationem reddere. Pestes I (Exportari) rv; Ut nec ipsis possint rationem reddere pestis Hanssen; ego pestes, quod uerbo possint bis scripto ortum esse opinor, uncis inclusi 14 ultimas terras rlOehZ. XVII, 2 querunt C post quaerunt uel uitam excidisse aliquid apparet; mercede uitam Pitra Spicil. I p. 543; uitam inanem Ld (comm.); uitam egenam Hanssen; fraudibus uitam M. Zucker 3 alias Am ex se Oehi. Ld (cf. 19, 11); esse (ee C) Or misteria C; sub mysterio Oehl. in comment.; sed cf. 7,11; 27,19 falsum] sacrum (Ld falso sanctum) Dau. 4 Inde simulantes r Oehl. (S. 107 p. 749); Indisimulantes C; Indissimnlantes BALd concussi OrlLd; concuti r1 Oehl. nnmine Arv (cf. Verge Aen. 7, 385 simulato numine); nomine CB 5 Maiestateque Oehl. in comma 6 sepe C Daellonarios scripsi (cf. S. 107 p. 748 sq.); dulcmarios C; didemarios BAH1; Dindymarios rOehl.; dites moechos Ld )
- Luxurias ineunt, dum furias fingere quaerunt,
- Aut cum dorsa sua allidunt parca bipinne,
- Cum doctrina sua cernant, quod cruore sanent.
- Respicite, quoniam non illos numina cogunt,
- Ipsi qui se primum conponunt integra mente;
- Sed stipem ut tollant ingenia talia quaerunt.
- Ex eo uidete, quoniam sunt omnia ficta.
22