Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Lasciuientemque Dafinem sic coepit amare.
  2. Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam:
  3. Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursu.
  4. Vel, si deus erat, occurreret illi per auras:
  5. Sub tectis illa prior uenit, remansitque diuinus.
  6. Fallit uos gens hominum, nam ui robusti fuerunt.
  7. A primitia quoque pecora pauisse refertur.
  8. Lusibus in positis dum mitteret discum in altum,
  9. Sublapsum non potuit retinere, prostrauit amicum:
  10. Vltimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis.