VII. QVANTVM DISTET MATERIA INPORMIS A NIHILO VEL IAM FORMATA QVANTVM DISTET AB INFORMI.
Age nunc pro acumine excellentis ingenii proque causarum rerumque notitia indaga distingue pronuntia, quo differat materia informis a nihilo, quid sit inanimum idemque formatum, quid et formatum pariter et animatum, quid sit locus et tempus, qualiter localis motus subdatur etiam temporali, cum temporalis tantum non subiaceat etiam locali, quid sit stabilis motus quidue sit aeternitas, quid sit nusquam esse et nusquam non esse, quid numquam esse et numquam non esse: et de omnibus his rationis abditum quaerito quibusque subo stantia omnis includitur aliquid delige quod angelos esse decernas. nihilum certe non sunt, quia non nihil est quidquid est aliquid. informis materia non sunt, quia inter aliquid et nihil est informis materia. ecce a nihilo uix discessimus.
Iamque de inanimo formato unde tibi angelos placet esse tractemus. animaduerte nunc quod sicut informis materia, quae formabilis est, praestat nihilo, ita quod iam formatum est melius illo est, quod etsi formari potest, formatum non est. itemque sicuti id quod formatum est anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcumque formatum cedit illi quod et formatum est pariter et animatum, quia sicuti [*]( 8 informi] de materia informi et nichil claudiani add. M 4 acumen BCHIB, accum; S Bcellentis BCHB causaliam coni. Barthius 5 rerum Bartkius differat GaUand., differt libri et b Sch. 6 qui BHlB inanimatum b, in animi M idestque A 8 subdat R 9 tamen p* 11 sit ante numquam add. librt praeter Mb et Sch. quid sit nnmquam-non esse om. B 12 his] pg add. G his om. B abditum M in textu, aditum M in marg. et b 13 delege RSl quid editores 16 materiae S* non sunt — materia om. B 16 materia informis B 17 angelus ABCD&FBb 18 sicut] si B 19 qua BC HLBB, quia ADEG qui iam C 21 itemque-formatum non est om. C ante id ABHLB 28 quid B )
166
formatum proximat formae, sic animatum proximat uitae. ae sicut tria sunt, informis materia formatum exanime rerum forma, sic itidem tria sunt, uiuificatum uiuificans uita. aliud est uita corporum, aliud uita uitarum. corpus est uiuens, anima uiua, deus est uita, ita scilicet ut anima quae in se uiua est corpori uita sit, ut sic corpus sine ipsa non uiuat, sicuti ipsa sine deo. intellege nunc angelis sanctis corpora tribuere <esse} uitam negare. ac per hoc cum quodlibet animatum duplicis constet esse substantiae et solum esse corpus angelos sentias, melior ergo uermiculus angelo, quia etsi habet angelus corporis formam, non habet uel sicut uermiculus uitam. nullum porro corpus ipsum sibi uita est, aliud namque est corpus, aliud uita corporis. ant igitur in angelo est uiuificans spiritus, aut angelus omni est uiuente deterior, aut cum omni creato uiuente sit potior, non quaecumque uita, sed beatissima illi uita est.
VIII. QVOD ANGELI BONI SIVE MALI SPIRITVS SVNT NON CORPORA NEC ANGELVS VIDET DEVM PER CORPVS NEC HOMO CORPOREVS VIDET ANGELVM NISI ANGELVS ADSVMPSERIT VISIBILE CORPVS.
Est igitur in Gabriele et incorporeum quo incommutabiliter deum uideat et corpus quod uel Maria uiderit uel per quod Maria uideretur quodque subditum spiritui localiter gereret, quod gerendum in ipsa ueritate inlocaliter spiritus cognouisset. [*]( 2 materiae B 2 exanimae ABGHL, exanimQ MSl 3 forma om. B idem ABH1R, item LS 6 uiua] uita JJBDEFP eet] et add. Mb 6 uita] unita p ipse A, anima p* 7 intellege] te add. p* nane om. B 8 te ante tribuere inscrit Barthius esse addidi, om. libri cum om. B 9 constat ABDE1F 10 angelos] angelis editores praeter pi 11 uel om. S, tamen b sicut ABDEF 13 angelos B CDEtFHLR 14 ninenti libri praeter G et b ant] at BS 16 illa Mb, ilia 8 21 gabrielo ABCGHLMBS 22 quo A vel om. S per om. Mb 28 a maria b )
167
satis, ut arbitror, patet beatos angelos utriusque substantiae. et incorporeos esse in ea sui parte, qua ipsis uisibilis deus est, et in ea itidem parte corporeos, qua hominibus sunt ipsi uisibiles, quoniam nec deus ab angelo per corpus nec angelus ab homine sine corpore uideri potest. quae cum ita sint,. negari nequit diabolum quoque ex incorporeo corporeoque fa-. ctum, utpote sanctis angelis concreatum, duplicis esse substantiae. qui postquam hydrope superbiae tumuit et inuidiae febre tabuit, sponte inlocaliter sanctitate prolapsus eaque localiter caelo non sponte deiectus, cum non angelus, sed bonus esse cessauerit, innocentiam perdidit, non naturam.. proinde sicut angelorum multitudo quae perstitit in utroque sui beatificatur, ita quae destitit in sui utroque punietur. igitur haudquaquam recte duas in diabolo substantias infitiabere, quia etiam memet spreto necessarium profecto erit, ut tute cedas tibi et partem prosecutionum tuarum parte subplodas falsumque uero diruas. habet ergo diabolus, ipse tamen incorporeus, corpus suum, quia et sentire sine corpore corporea tormenta non poterit. et item qui sentit aliud est et per quod sentitur est aliud. quippe si animaduertis, tuomet ueri.. tatem proloquio docebere. nempe dixisti: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus I
[*]( 21 of. pag. 15, 19 ) [*]( 2 incorporeus BB sui om. libri praeter M et Sch. parte] in add. C, snb add. rell. praeter GM et Sch. ipsi p* 8 corporene BHIlB, corporeaa 8 quia AJPR ipri om. libri praeter M et Sch. 4 inuiaibilee B quod BDIPF 6 negare AВH1B 7 ut pnte LR duplices B 8 id prope M, improbe b superbia b timuit A 9 eoque Barthius illocaliter p* 10 e ante caelo add. Mb, de add. Gallattd. non om. B 12 persistit M b Sch.. beatificabitur editores 13 itaque OM e Rb abetitit 0 punitnr M 14 haudquaquam »0, hautquam DIPLMS, antquam reR. in om. 8 inficihabere A, inficianere CHlR 15 quia etiam] et quia iam Mb pfecto B 16 partem om. ABDF persecutionum libri praeter CGM partem b 18 a ante corporea add. A 19 poterat Mb iterum Mb per om. G 20 tnotemet B 21 diiistis B) 168
ad tormenta. portabit, tamquam egomet istud umquam uspiamue dixerim. sed non infitias eo debitum, quod hoc argumento uictoriam nobis non sponte tribuisti. nempe cum dicis, quod diabolus non alienum corpus ad tormenta portabit, fateris scilicet, quod portabit suum. mea uero non refert, suumne alienumne corpus habeat, sed habeatne corpus, id refert mea. tu uero diabolum non tantum habere corpus, sed proprium habere nec fateris solum, sed etiam argumentaris. haec quippe sententia tua est: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus ad tormenta portabit. certe qui portat est aliquid et quod portatur est aliquid. et cum dicitur, portat suum, aliud qui portat et aliud significatur esse quod portat. ex duplici igitur diabolus ac diuersa substantia est, quia cum corpus suum portat, non est ipse quod portat. aliud quippe est onus et portitor aliud. quocirca non ultra obluctabere nobis, si credas tibi, quoniam corpus et qui habet corpus substantialiter duo sunt et haec duo diuersa sunt, atque ut diuersa sint, unum erit incorporeum aliudque corporeum. igitur diabolus ex duplici diuersaque substantia et corporeus est et incorporeus.
VIIII. QVOD SPIRITALITER NON CORPORALITER INTELLEGENDVM SIT, CVM LAZARVS IN SINV ABRAHAE ET DIVES IN INFERNO CHAOS INTERPOSITO INVICEM LOQVERENTVR.
Sed si super his redhibuimus uel aliqua ex parte rationem, illud chaos, quod inter sontes innoxiasque animas, sicut [*]( 1 portauit M editores praeter p\' stuc H 2 uspiamqae p* debito Mb, debni conu Barthius, te inuito HarteUus quo Mb, itaque Barthius 3 argumentam A 4 portauit utrogue loco M et editores praeter p* 6 suum nec ABCH1MRb alienum Mb, alienumue Sch. habeatnec Mb 8 ne AB 9 taa om. p 10 trahit S portanit M editores praeter p1 11 et quodaliquid om. B 13 portat\' M, portatur HSb 14 qui BDF 16 obluctauere CW B, oblactare G quod BD» F 25 si om. Mb rethicuimus R, reddibuim\' S 26 cahos M ut noziasque B )
169
argumentaris, intersitum locis merita secernit, sub ipsius capituli; tui discussione uideamus. sic namque dissertas: si locales non sunt animae, quo modo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uacuum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare? istud euangelicae lectionis exemplum adempta dominici simplicitate sermonis pro adstruenda uidelicet animarum localitate posuisti. sed oraculi diuini sincerum in sui ueritate prolatum oppido patefaciet, quid istic sermo tuus uariauerit uitiauerit texerit. dicit in euangelio dominus: mortuus est pauper et sublatus est ab angelis in sinum Abrahae, mortuus est et diues et sepultus est in infernum. cumque esset in tormentis, uidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius et dicit: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat minimum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. et respondit Abraham: memento, fili, quia recepisti bona in uita tua, similiter et Lazarus mala, et ideo nunc hic consolatur, tu uero cruciaris. etinhis omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut neque hinc ad uos quisquam possit ire neque inde huc transmeare. istud nunc mihi secundum loca et tempora uel corpora dissere, istic sine alternamento reciproci aeris et organo pectoris et
[*](2 cf. pag. 14, 5 11 Lnc.16, 22 - 26 ) [*]( 4 uastum est in eptstula Fausti 7 ademptam ABlCHB, adepti 8, adepta b, adeMptum T Sch. 10 patefaciat S, patefaciat pi stic HSl uitiauerit om. C 12 sinu ABCDEFHIB 13 inferno GH2LS 14 uidetur scribmdum esse uidet propter sequene dicit (cf. etiam textum Graecum) eleazarum M ubique 15 abraham] miserere mei et add. p\' 16 intingat editores minimuml extremum Sp\' aqua ABDEF 17 ut R lingua mea AB cruoier A hac] ac B 20 hic nunc Itbri praeter CGM 21 uos et nos BEF 22 nos Cb Sch. 23 hu//c R stud H 24 tempora uel om. Hbri praeter Mb et Sch. corporea Sp* 25 stic BBLI reciprocaris b ) 170
tibia gutturis et oris cauo et linguae plectro per quamlibet corporalem, ut autumas, animam uerba uocibus effice, hic animae manum, cuius digiti minimum ambusti diuitis linguam refrigeraturus Lazarus aquae inmergat, ostende, hic de illo memet quasi corporeo Abrahae gremio corporale aliquid doce, ut et pro modo humani corporis sit angustum et capax possit esse multorum, et chaos illud uel tam exiguum, ut mutua quos dirimit uerba miscere queant, uel tam inmensum, at transmeari nequeat. illud autem uel maximum quaero, diues ille, qui penes inferos gehennae incendiis aestuat, qui congredi Abraham sermone quiuerit, si loca beatitudinis non accessit? qui porro Abraham cum diuite sermocinatur, si inferna non adiit? animas nempe sanctorum in intimis paradisi sedibus non usque inprobabili sententia dicis habitare. proinde cam Abraham in paradiso et dines in inferno sic inmenso quodam intransmeabili ab inuicem disparati sint, ut itidem mutuo, tamquam nihil intersit, non contemplentur solum, sed etiam conloquantur, si haec localiter aestimanda sunt, alterutrum fateri cogeris aut Abraham et diuitem nec sermocinatos inuicem nec ab inuicem uisos, ant uel infernum in paradiso uel in inferno esse paradisum.
X. QVO MODO SPIRITALITER ACCIPI ISTA QVAESTIO POSSIT.
Sed quoniam nec auctoritati diuinae peruicaciter obsisti potest nec miseris beatitudo misceri, proloquii huiusce perplexum [*](2 nods L 4 refrigenttus BDF 5 aliquod JB docet AB HLBS, docere D 8 quo BDEF misceri M 9 transmeare M (corr. iw marg.) b nequeant BOM (corr. in marg.) b 10 Qstnabat G 11 locale R Seh. 12 quid M edtiores praeter p ; cum BDF si—adiit om. ABDE1F 14 usquequaque editores inprobabilis BHlB 18 colloquentur B 19 laoeri HLl, facere ABDFlL*PB 20 niuos C paradiram BHRS uel- paradisum om. HLS 21 paradiso B 24 quod BDJSF 25 miseriis G et Barthius proloqui A proloquiiqae B Sch. peiflezum G )
171
quia cum lippo imaginationum corporalium intro inspicere nequimus, semotis paululum locis corporibusque uideamus et, ubi itatenus inter quospiam iudicio discretos inmensum dicitur spatium, ut etiam sermonis possit esse commercium, animaduertamus non locorum distantiam, sed differentiam meritorum. cam iusto namque, quantum ad corpus spectat, localiter esse iniustus potest, iniustus uero esse in innocentia iusti, quoad usque iniustus est, non potest. unde quia post mortem nec paenitere cuiquam nec peccare possibile est, inter saluatos et perditos intransmeabile dicitur chaos indemutabilis status. tua igitur aduersus te fertur oratio, nempe testimonium, quod a nobis disparascere arbitrabaris, animaduertis nobiscum profectu disputationis unescere tibique tenuissimos sui tramites ad infinita inlocalium regionum spatia ducentes obuerso poste claudere, quia corporeae amplitudinis angustum incorporalium subtilitatum inmensa non capiens nec distantiam sine loco nec uerbum sine strepitu nec gremium sine spatio conplecti potest. porro autem corporea non sunt quaecumque ita sunt. animae uero Abrahae, Lazari et diuitis ita sunt, corporeae igitur non sunt. sed quae posthinc hisce similia secuntur minus profecto in confutationem sui penes consilii uigidos habere laboris debent. cordax quippe iudex rite uictum censet qui pro sui inbecillitate par uictis est. unde non sine pudore stupeo, quod pro conprobanda animae corporalitate
[*]( 1 introspicere p\' 2 nequiuimus i2 Sch. 3 eatenns p* 5 locarum B 6 spectat E2G, espectat M, expectat reU. 7 non ante potest add. S iniuatos H, iniusto B 8 ease b 9 peniteri 8 11 te igitur aduersus tua G aduersum Mb refertur p \' quodaII B 12 dispar asserere Mb arbitraberis M1 b, arbitrabere G nobiscum] cum add. B profecttl AB, profecto M 13 unascere A, bene scire M (corr. M1 tn marg.), unestere R, unescere St bene stare b tenuissimus B 14 post te B 18 corpora ADEFy corp\' B . 19 lazaro B ista A 20 sequuntur E Sch. 21 uigilos b, uigilet p 22 labores AQ cordatus b uinctum ABHXB cessit B 23 qui Mb, quod reU. et Sch. par uictus b uictisset B ) 172
subiuugis: ecce anima si Alexandriam uel Hierosolymam cogitat et si per cogitationem tota sui praesentia illic interfuit, referat nobis situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum. non dispudet auctor huius sententiae exemptae animae corporalitatis capessere indicium, unde incorporalitatis uideri debuit argumentum?