De Statu Animae
Claudianus Mamertus
Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Sed forte contendas, quo modo anima et in loco est et localis non est? et ego te mutua consultatione percontor, quo modo corporeus mundus et localis est et in loco non est ? quod si mundum in loco esse responderis, nihilo segnius quaero, locus, in quo est mundus, extra mundum anne de mundo sit. si de mundo, non in illo mundus, sed in alio ipse cum mundo est, si extra mundum, rursus quaero, utrum locus, in quo est mundus, in loco sit. aut igitur loca, hoc est corpora infinita fateberis itaque deo, qui solus infinitus est, corpus aequabis aut mundum non in loco esse concedes. istam nunc ergo rationem mente pertracta et sicut tantum locorum tantumque spatiorum esse perspicis non in loco, ita illud, quod nullius est molis, nullius est spatii, intellege in loco esse posse sine loco, quia si illud, quod locale est, in loco non est, multo minus in loco est, quod locale non est. [*]( 2 notti capituii initium non exarat Sch. 5 sed] si add. pl in loco] inlocale A 6 muta B consolatione Mb percunctor ABDEFR d mundus est libri praeter M est om. D 10 in ante illo om. A 13 fateueris ORIB 14 aequabis scripsi, equaberis LMb, aequaueris rell. et Sch. aut] in add. A concedes GHLMS, concedi. B, concedas reM. et Sch. 15 rationem ergo ABD EF ergo om. G 16 tantumque] tantum B prospids B 17 nullus BHlB nullus A spatii est S in] illo add. p 19 non om. Sch. loco] non add. M editores )
Sed istud quamlibet clareat intellegas necne, dubitauerim: illud quod eo usque est simplicis consequentiae, ut agnitio eius non dicam in promptu sit, sed ne uitari quidem facile ualeat, sic elapsum tibi satis mirari nequeo. dicis corpus Christi cum patibulo sublatum est animatum fuisse, exanimum uero cum sepulcro mandatum, propterque hoc quod negandum non est acuminis argumento tui localis erit animus, quia uiuificare Christi corpus alternauerit. sub huius ergo necessitate sententiae deum quoque profano ausu localem credemus, qui et in Christo, cum crucifixus est, fuit et eundem in passione dereliquit. ipse quoque dominus de cruce clamauit: deus meus, quare me dereliquisti? si enim non discessit, non dereliquit, si dereliquit, utique discessit. obice nunc igitur localitatem deo. contiguus uidelicet gradus est, ut ab iniuria similitudinis dei feraris in deum et qui infamas imaginem lacessias auctorem. sicut ergo inlocalitas deo non adimitur, quod hominem Christum discedendo deseruit, sic anima inlocalitatis priuilegium non amittit, cum corpore moriente discedit. [*]( 8 cf. pag. 13, 16 16 Matth. 27, 46; Mare. 15, 34. ) [*]( 5 quamlibet om. A clareat quamlibet R nec dednbitanerim M, nec dnbitauerim RS1b 6 illud] uero add. GaUand. consequentiae] intellegentiae p* agnito S 7 prompto A, proto B, protu B, protu H, propatulo b ex glossa in M superscripta quidest A 8 dicisque Mb, dicis itaque Galland. 10 mundatum B 14 credimus libri praeter CGM et Sch. 16 deus meus bis S 18 localitem AG continuus G, contiuguns M 20 lacessas H2M2 editores, lacessasas 8 21 admittitur ABDEF 22 diesernit A\' ) [*]( XI. ) [*]( 11 )
Hic iam nunc in angelorum statum superbus orator inueheris et gabrielem tibi quasi quoddam linguae proludium deligis sic declamans: ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genitricis adstaret sine dubio caelo deerat, maria non superuolabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed ipsum tantum locum, in quo aderat, occupabat. dilata huius paululum discussione sententiae tantam aduersantium repugnantiam prolocutionum stupere me fateor. nunc aerem subtilem, nunc eundem uastum dicis, nunc magnum mundi locum,. quem pro portione aeris elementum replet, poetica quadam licentia uacuum perhibes nec intellegis uacuum prorsus esse non posse, quia ubi est aliquid nonnihil est. aer uero nihil non est, igitur ubi aer est uacuum non est. sed nec illud uacuum recte potest dici, quod nihil est, quia quod nihil est recipere aliquid non potest. proinde uacuum non [*]( 7 eL pag. 14, 18 ) [*]( 5 in E\'G, om. reD. et b, ad Sch. stata Mb 6 gabrielum ABCGHMS praeludium editores 7 diligia ABFHLBS sic »G, et Sch., om. rell. et b declamans GLRS, deckmae H, declamas rei. et editores (sic clamaB E\', deolamas JP) 8 astare D EFGHLS 10 sibi 8 dominicae] praeceptione ordinationia add. codices Claudiani Mam. in epistula Fausti oculi C adsisteret legitw in epistula Fausti 13 illum et tantummodo et erat legitur apud Faustum 14 discnorionS A sententiae discossione B 15 proloquitionem B 16 bastum SCHB 17 pro portione Bar- thius, proportione Kbri 18 peribea BCFM, fhibena B in- I telleges S 21 posae M editores )
cum beatissimus Gabriel ante oculos dominicae matris adsisteret, illudne in Gabriele Maria uidit, quo Gabriel deum uidet? quia si Mariae illud uisibile fuit, est ergo inlocale locali contemplabile. quod si est, inlocale non est: quia si quisque localis est, localiter uidet et adspiciens respicere non potest nisi partem. uidet igitur locum qui localiter uidet, quia pars locus est et locus locorum utique pars est et loca corpora sunt. et qui partem uidet parte sui uidet, nec uideri parte nisi pars potest, pars uero dei nulla est, quia inpartilis non habet partem. aut igitur Gabriel deum non uidet aut solidum uidet, nec integrum nisi de integro uideri potest. corpus uero nec integrum uideri nec uidere integrum potest, non igitur corpus est, unde Gabriel deum uidet, quia quo localiter Mariam Gabriel uidit et eum Maria localiter uidit, uidere inlocaliter nequit. sed ut tecum uerbo congrediar, si totus Gabriel non nisi corpus est pro distantia partium, nec totus est pes, nec totus est os, nec totus est. oculus. quocirca quando Mariae uisus est, nec pede locutus nec ore uidit nec oculo stetit, sed pars unaquaeque membrorum qualitati [*]( 1 nullus M, ullius Barthius quod FMRb Sch. expectat ABCHLMBSb Sch. 2 audes ante mauis add. b ex glossa marginali codicis M manis] maius p* poetico p* ore Mb genetrice B 3 poetae A 4 ut om. G 5 dominae B, domini DE 6 gabrielo (gabrihelo) libri praeter DE dominum editores 7 uidit ABHLBS1 inlocalem B 8 contemplabilem B locale G 9 quis, qui Barthius uidit A1BHLRS1 10 poteat] totum add. G nisi Mb, om. reU. et Sch. partem igitur uidet locorum G et E in ma/rg. addens \'al. cod: quia Sch. uidit B 11 utrique B Sch. 12 partes (aui) M1 (ift marg.) b Sch., partem p* uidit S I 13 impartibile b 16 uideri R 17 dfim AG quod G R 18 uidet ABHLBS ( priore loco) 21 est ante oculus om. ABCFGHLS 22 locutus] est add. p* 23 parsonaquaeque B unaquaque FG qualitatia ABF, qualitate B ) [*]( 11* )
Hic nunc pro fine quaestionis inquiro, utrumnam Gabriel angelus, ut tu autumas, solum corpus in contemplatione Mariae corporaliter occupatus uno eodemque uisu, uno atque eodem tempore inlocalem deum inlocaliter uiderit, quo localem Mariam localiter uidit. quod quia fieri pro corporei atque incorporei diuersitate non sinitur, restat ut aut Mariam Gabriel numquam uiderit aut deum uidere cessauerit. sed huic falso sententia ueritatis obsistit, qua dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei si semper uident, numquam non uident. sin autem quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, non ergo semper angeli deum uident. igitur aut quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, aut uerum non erit quod ueritas dixit. quapropter indissolubili, ut patet, ratione concluditur, quod quia locali uisu eodemque in Mariae contemplatione defixo angelus deum uidere non potuit et tamen tunc quoque Gabrieli deum uisum negare non licet, ne iuxta. diaboli casum in miseria scilicet umquam non uidendi deum inmutabilis iam beatitudinis angeli natura deciderit, sit in eo corporea incorporeaque substantia: una qua uel uideatur corpori uel corporaliter uideat, altera qua incorporaliter incorporeum sine fine conspiciat. [*]( 10 Matth. 18, 10 ) [*]( aute 4 tu om. ABDEF, tute G ut tumas S 6 quod AR 8 aut om. Sch. maria R 9 deum om. p uideri C 10 quia ACHlS 11 mei] qui in caelis est add. Sch. 12 sint Ar si Mb 13 desistit BDF, non destitit p* angeli] gabrihel B uidit B 14 uidere] non add. G desistit B 17 contemplationem Mb 18 tunc om. p gabrielo ABCGHLM BSb negari Mb 19 nec Mb cauHam B Sch. misterias. licet A, miserias licet BHLRS, miserift scilicet DEF 20 non d om. Mb 21 ceciderit S 22 qua vel uideatur] quia uideat B uideatur p* 23 quae libri praeter DJSFM )
Age nunc pro acumine excellentis ingenii proque causarum rerumque notitia indaga distingue pronuntia, quo differat materia informis a nihilo, quid sit inanimum idemque formatum, quid et formatum pariter et animatum, quid sit locus et tempus, qualiter localis motus subdatur etiam temporali, cum temporalis tantum non subiaceat etiam locali, quid sit stabilis motus quidue sit aeternitas, quid sit nusquam esse et nusquam non esse, quid numquam esse et numquam non esse: et de omnibus his rationis abditum quaerito quibusque subo stantia omnis includitur aliquid delige quod angelos esse decernas. nihilum certe non sunt, quia non nihil est quidquid est aliquid. informis materia non sunt, quia inter aliquid et nihil est informis materia. ecce a nihilo uix discessimus.
Iamque de inanimo formato unde tibi angelos placet esse tractemus. animaduerte nunc quod sicut informis materia, quae formabilis est, praestat nihilo, ita quod iam formatum est melius illo est, quod etsi formari potest, formatum non est. itemque sicuti id quod formatum est anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcumque formatum cedit illi quod et formatum est pariter et animatum, quia sicuti [*]( 8 informi] de materia informi et nichil claudiani add. M 4 acumen BCHIB, accum; S Bcellentis BCHB causaliam coni. Barthius 5 rerum Bartkius differat GaUand., differt libri et b Sch. 6 qui BHlB inanimatum b, in animi M idestque A 8 subdat R 9 tamen p* 11 sit ante numquam add. librt praeter Mb et Sch. quid sit nnmquam-non esse om. B 12 his] pg add. G his om. B abditum M in textu, aditum M in marg. et b 13 delege RSl quid editores 16 materiae S* non sunt — materia om. B 16 materia informis B 17 angelus ABCD&FBb 18 sicut] si B 19 qua BC HLBB, quia ADEG qui iam C 21 itemque-formatum non est om. C ante id ABHLB 28 quid B )
Est igitur in Gabriele et incorporeum quo incommutabiliter deum uideat et corpus quod uel Maria uiderit uel per quod Maria uideretur quodque subditum spiritui localiter gereret, quod gerendum in ipsa ueritate inlocaliter spiritus cognouisset. [*]( 2 materiae B 2 exanimae ABGHL, exanimQ MSl 3 forma om. B idem ABH1R, item LS 6 uiua] uita JJBDEFP eet] et add. Mb 6 uita] unita p ipse A, anima p* 7 intellege] te add. p* nane om. B 8 te ante tribuere inscrit Barthius esse addidi, om. libri cum om. B 9 constat ABDE1F 10 angelos] angelis editores praeter pi 11 uel om. S, tamen b sicut ABDEF 13 angelos B CDEtFHLR 14 ninenti libri praeter G et b ant] at BS 16 illa Mb, ilia 8 21 gabrielo ABCGHLMBS 22 quo A vel om. S per om. Mb 28 a maria b )