De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

I. DE LAZARI CORPORE QVALITER EXANIMATVM IACVERIT LOCALITER, CVM ANIMA INLOCALITER DISCESSERIT A CORPORE.

Editis in adstructionem ueri et merito pariter et numero satis ut arbitror idoneis uadibus restat nunc ut quae ex opusculo huius patroni corporis supersunt indiscussa uideamus, qui cum temeraria persuasione decernat animam corpore contineri, adsumpto in hoc idem euangelicae auctoritatis exemplo tamquam peremptorie argumentatur dicens corpus Lazari cum fuit mortuum fuisse sine uita idemque rediuiuum fuisse cum uita, ut per hoc anima localis esse credatur, quae recesserit corpore rursusque ad corpus accesserit. [*]( 1 rjrCIPIT LDlD TERTIYS CVTYS STPBA ABFM, FINIT LIBER SE- CVNDVSIKCrPIT LIBER TEETTVS HL, EXPLICIT LIBER n (om. C) INCIPIT LIBEB TKRTIVB CG 6 natibus Mb 8 supersuasione M, psuaseione B deornat coni. Barthius corpore contineri EtG, localem Sch., om. rell. et b, quos si sequi. uis, fortasse decerpat pro decernat scribendum 9 et sumpto R in om. ABDF itemque B 11 uitam B 12 recessit HLS, decesserit G 13 a ante corpore add. DS* Sch. (om. PT) corpori libri praeter DEFGS1 rursusque Sch., rurs\' usque Mb, rursumque reU. )

155

II. DE ANIMA IN QVO SIMILITVDINEM DEI GERAT.

Atque ut uniuerso animarum generi in commune praescribat, ipsam nostri redemptoris animam localem esse pronuntiat formidabili scilicet atque ut autumat insolubili syllogismo: ut anima, ubi est, sit et non sit, ubi non est, tamquam nos eandem aut ubique aut nusquam esse dicamus, cum si ubique esset, deus esset, si nusquam esset, nihil esset. illa quidem non in toto mundo est tota, sed sicut deus ubique totus in uniuersitate, ita haec ubique tota inuenitur in corpore. et sicut deus nequaquam minore sui parte minorem mundi partem replet, maiore maiorem, sed totus in parte, totus in toto est, ita et haec non pro parte sui est in parte corporis. nec alia pars animae sentificat oculum et alia uiuificat digitum, sed sicut in oculo tota uiuit et per oculum tota uidet, ita et in digito tota uiuit et per digitum tota sentit. aut si fortassis sic tota in digito sentit, ut tota non sit in digito, sentit ergo tota, ubi tota non est, et est, ubi non est. aut igitur tota erit anima in corporis parte minima, cum nihilominus in toto sit tota, aut cum tota sentiat, ubi tota non est, est ergo tota, ubi non est tota. sed de hoc et in primo libro quam plura disserui et in secundi principio non pauca praemisi, in quae si quispiam sollerter intenderit, ad hunc uidelicet locum non rudis accedet. [*]( 2 in medio demum enuntiato inde a uoee formidabili libri noui capituli initium ducunt 3 ut om. ABlMb 4 ipsam] quoque add. 8 pronuntiatur BlB 5 indissolubili p* 6 et non — est] et nisi ubi est, non Bit p* 7 numquam R si////ubique (erat sibi) B 8 esset post nusquam om. B Sch. 9 ubique] eat add. B 10 uniuersitatem B uniuersitate] est add. A1B1C1 Sch. ita tn ras. A haec-deus om. A 11 partem B 12 replet] et add. p* 14 sanctiflcat R 16 per digitum] in digito p 21 qua plura Mb, complura G, quam pulchra B, quam plurima S, quam plurima Barthius 23 solerter editores ad - accedit om. A accedet p1, accedat G, accedit rell. )

156
difficillimum namque est incorporea contemplari, quia fallax uisus corporalium sensuum ita peccato oculum inbecillae mentis obnubit, ut, cum se uel deum contemplari uult, imaginum corporearum uelamen quod sibi praetexitur solum uideat, cum trans illud uidere non possit. quisquis ergo difficultate nisi.. onis huius offenditur, studium atque opus insumat, non ut me calumniatum eat, sed ut purgari ualeat.

Nec tamen egomet ita sum oblitus mei, ut non languoris quam sanitatis amplius inesse mihi sentiam. uerum tamen hanc me opinionem qua corpus creditur anima cum puerilibus annis euasisse delectat, quia tunc, cum opinabar, utique nesciebam. opinari autem ignorantis est, ignorantia uero contraria scientiae: nescit ergo quisquis opinatur. hinc equidem factum est, ut scientiam prae opinione concupiscerem sciens nescire me, quoad usque opinabar. tu autem dicis, cum de animae substantia quaeramus, quod supra nos est nobis uideri non posse, cum supra nos ipsos ipsi non simus, et item quod agnosci posse negas quasi cognitum iudicas animamque corporis corpus esse confirmas. quod si sciens dicis, quia falsa sciri nequeunt, uerum dicis et, si hoc uerum dicis, animae substantiam nosci non posse mentiris. aut igitur falsum est animam corpus esse aut falsum est animae substantiam cognosci non posse. uides quo perducat opinio sequaces sui ? nam quoniam [*]( 1 difficillimumque Mb, difficillimum quoque Barthius, nempe difficillimum p1 2 usus G ita] a add. b imbecillem p* 8 obnubilat M* in marg. et b uult M editores, uolet rell., unde conicias olim hic uolt scriptum fuisse 4 uelaman 8 quo Mb 6 istudium HL, instudium S non ut me] nt me M (non superscr. tnan. rec.), ut ne b me om. ABDEFp2 Sch. 7 calumpnia tumeat DEFMb 8 non B 9 sententiam B 10 creditur corpus S 11 quia tunc opinabar quod (quod om. Barthius) utique nesciebam (nec sciebam Barthius) p Barthius 12 ignorantia] nescientis Mb, ignorantial//I S contraria] est add. Sch. 13 hic 8 14 scientiae Mb 16 quaeraemus B, quaerimus Sch. 17 idg L 18 qufci AB, quamsi H, qdsi BF, quasic S cognitam A 19 scire A 22 agnosci LS 23 quoniam] quod BDEF )

157
nemo nisi ignarus opinatur et ignorantia est aduersa scientiae, tu, qui ex opinionis incerto uis certam ferre sententiam et de his uelut sciens pronuntiare quae nescis, conuinceris docere quod nescis. nescire igitur doces cumque nesciri posse dicis, docere praesumis. da nobis, quaesumus, ueniam nolentibus discere nescientiam.

III. QVIA NON LOCALITER CORPVS CONTINET ANIMAM, SED ANIMA CONTINET CORPVS INLOCALITER ET OMNE QVOD EST, AVT IN SE EST AVT SVBIECTVM AVT IN SVBIECTO EST.

Dicis ergo animam corpore contineri. numquidnam uel apostolicum illud tibi in mentem uenire non debuit, quod dictum est: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur? omne quod est, ut breuiter dicamus, aut in se aut subiectum aut in subiecto est. in se est deus, in rebus corporalibus subiectum est corpus et color corporis in subiecto, in incorporeis animus et disciplina, quae ita sibi nexa sunt, ut nec sine colore corpus nec sine disciplina sit rationalis animus, modo tu uideris, qui animam corpus esse et eandem superiectam in subiecto corpore contineri credis, utrumnam probare ualeamus manere quod in subiecto est ipso intereunte subiecto, quia si corpore continetur, ipsa in suo superiecta subiecto est, nec manere poterit quae continetur illo pereunte qui continet. sed dicit apostolus [*]( 13 II Cor. 4, 16 ) [*]( 2 tu qui Mb, tuque rell. ferre] facere S 3 cum uinceris R 4 cum quod Sch. nescire libri praeter CGM 5 dicere p 6 nescientia ABHLBS 12 mente B 13 corripitur H . corrumpitur noster S 14 inlll/terior B dicam libri praeter M et Sch. 15 se] est add. p4 16 corporalibus DEFS, corporeis Gb, corporibus rell. 17 incorporeis] corporeis p 18 nexa] nota p1 nt-corpus om. M\' 19 rationalis MBb, rationabilis reU. et Sch. quia libri praeter M 21 prouare Ht, puocare C 22 interuente B 23 subiecto subiecta A potuit B 24 praeeunte b qui] quod G, quae B)

158
ueterascente corpore renouari animam corruptoque solidari, uon ergo corpore continetur.

Vereor ne et istic opinatus uidearis nouus academicus, qui et cum academicis nihil scias et de his quae nescis sine cunctatione definias. uide ne non corpus contineat animam, sed contineatur ab anima. hoc nempe corrupto illa solidatur, sicut illud itidem huius amissione dissoluitur. illa sine hoc uiuit melius, hoc sine illa nec peius. atque ut ex his duobus, quibus confit humana substantia, quid in quo sit non argumento solum uigeat, sed etiam auctoritate clarescat, propheticum quoque testimonium proferamus. ait namque: corpus quod corrumpitur adgrauat animam. ac nobis primum uidendum est, utrumnam illud adgrauet, quod in quoquam, an illud, in quo quidque est. si illud, in quo aliquid est, leuatur ergo pondere quidque oneratur. sin uero illud adgrauat, quod in aliquo, non illud, in quo aliquid est, magis in anima est corpus, quod adgrauat animam, quam in corpore anima, quae grauatur a corpOre: onus uidelicet in portitore, non portitor in onere. quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem maximo illud indicio est, quod pro similitudine sicut inlocaliter mundus in deo est, sic inlocaliter corpus in anima.

Nunc sciscitanti mihi peto respondeas: si localiter intra corpus est anima, quo modo continet corpus? notum nempe [*]( 11 Sap. 9, 15 ) [*](1 ueterescente CGHLRS corrupto aeque Mb 3 opinatis A tiideare G 4 et ante cum om. p* cum B 5 nidej unde B 7 dissoluatur A 9 confit] cum sit B 10 solo M fditores praeter p* 12 nobis primum uidendum M editores, primum uldendum nobis CG, primum nobis nidendum reU. 13 granet Mb 15 Qnicque E Sch., quisque CHLMb, nnnsquisque S, quisquis GR, quique A, quinque B, quicque non DF, quicquam non pl aliud ABCH1RS1 16 in quod ABCH1 RS1 17 grauat A 18 animā. Rl potitore Ã, portatore b 20 auctori B maxime S in ante illud add. Sl 21 quo B similitudinem B 24 animam li nempe] quippe p* )

159
est corpore contineri nihil posse corporeum, nisi quod continet exterius sit et quod continetur interius. anima uero, ut adfirmas ipse, corporea quo modo intra corpus est ad id uiuificandum et extra corpus ad continendum ? an forsitan sic eiterrius continet, ut exterius non sit? rursus igitur in illam redigimur diffcultatem, ut anima aut sit inlocaliter extra corpus, ut contineat corpus, aut, si continet ubi non est, sit ubi non est. sed ratio haec te forsitan sui nouitate sollicitat. euigila paulisper ac, si potes, intuere: si non potes, admirare incorporei potentiam, ut corpus moueat stantem et non per loca loca quaelibet adeuntem in hisdemque locis inlocaliter agentem. istud si cernere quineria, non nobis animam Lazari pro quadam abscedendi redeundique localitate ueluti quoddam corpus obpones, sed eandem corpus eius incorporeo unegetasse motu et inlocaliter excessisse rursumque ad illud inlocaliter redisse cognosces.

Iam si tibi uisionis huiusce sincerum ueritate claruerit, nulla quaestionis difficultate iactabere, quatenus anima corpore posito inlocaliter esse possit in mundo, quia sic erit inlocaliter in qualibet mundi parte, sicut inlocaliter fuit in corpore. tu uero in praeiudicium generis animarum omnium Christi quoque animam localem corporeamque pronuntias et corpus dicis esse animam redemptoris, cum non sit anima pecudis. [*]( 1 nil ABDEFGB nil ante nisi add. L 2 animã—corporeã Mb nt] quam p* adinfirmas Rl 3 ipsa B\'DS id om. 8 4 et om. Mb si CL1 interins continetur G 6 redio muB E ut anima G, u anima E, ut Sch., om. rell. et b 8 foraitam R sollicitet B Sch. 9 si potis es G amirare B 10 per CGMb, om. reU. et Sch. 11 loca Mb, locos CG, locus ABHLRS, locis DEFP Sch. quilibet B adenndem AB iisdemque p\' Sch., his denique B 14 opponis S si ABDEF ei ABH1, et H\'LS, 8\' B 15 uegitasse RS* localiter ABH LIBS 16 rediisse editores cognoscis ABCDHLRS 17 huius//// iU B 18 iactanere BCH1R, iactatnr? G 19 posito B 20 partem B sieut] his B localiter G )

160