XXVI. SECRETA DEI LOCVTIO AD ANIMAM, QVALITER SE DEBEAT SCISCITARI.
Loquitur enim silentio mihi ueritas et dicit mihi: tu certe qui corpus esse te credis, unde incorporeo uerbo uteris? aliud credo est uerbum tuum, id est consilium tuum, aliud uox uerbi, aliud quod sonat, aliud quod intellegitur. nam sicut uox potest esse sine uerbo, ita est uerbum sine uoce. utitur tamen quodam indumento uocis uerbum tuum, ut insonet auribus, sicut ego indumento carnis, ut uiderer hominibus, et [*]( 1 quo] quod C 2 diffigimus B quod B quar H saepius nobismet R ó uideri b ipsnd B 6 quaerimus) credimas BDEPFP Sch., quaeramus b 7 oportet Mb ezeatimea C, estimemus E 8 ex] se a G 9 se om. G 11 in ante similitudinem add. p* offeramus Sch. 12 conuincemur * d . M, coDuiDcemus 6, conueniemur A, conuiemur B, conuiemur B dam B 14 conaincit EBS1 19 enim] in add. libri praeter Mb mihi] ipsa p* 24 insonat BIPB 25 ego om. pi, ergo p uidear b )
95
cum loqueris, obsequium uocis aurem tenus meat, uerbum uero inlocaliter ad animam permeat, quia, sicut ad illum cui loqueris accedit, ita a te utique non recedit, et si loquentem te unus audierit, totum uerbum tuum penes te est, totum penes illum, et si duo audierint, totum audiunt, et si multi, totum, et omnibus totum et singulis totum et tibi totum est noli in te perdere tam magnum munus meum, similitudinem meam, quam tibi benignissime tribui, ut qualiter ad me tenderes, non extra te quaereres. nemo uenit adpatrem, nisi per me, et nemo ad me, nisi quem pater meus adtraxerit, et nemo ad me uel ad patrem uenit, nisi caritas diffundatur in corde eius per spiritum sanctum, qui non nisi bene credenti, bene speranti et bene quaerenti dabitur. ad istam, quod unus deus sumus, tu homo factus es trinitatem, cum dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. introinspice te de te ipsa, o humana anima, et te memineris. uide mentem tuam, uide uerbum tuum, uide uoluntatem tuam. nam totum est in mente quod cogitas, et quod totum simul meministi, totum simul cogitas et uis cogitare atque meminisse, hoc est, amas habere mentem et cogitationem. cogitationem ergo tuam cum mente conplecteris, hoc est, cum cogitare te memineris, totam certe
[*]( 9 Io. 14, 6 10 Io. 6, 44 15 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 aure AWEFMb 2 permeatur AB, promeat D2HRS, permereat F sicut Mb, sic reU. et Sch. cui] qui p* 3 ita Mb, quod rell. et Sch. ita—recedit bis exstat in M 4 adierit B 5 duo si S 6 singuli\' B 7 est om. B 9 tenderis BHB quereris B 12 cor p 13 niti om. B 14 qua p* deus] eet add. DEFp, post sumus add. G Bummus libri praeter GMb et Schottwm, cf. pag. 96, 20 es] ad add. p* 16 introspice E*0 Sch., introspicite B te de delet Barthius 17 anima humana S te Mb et lJch. ita textu, de te Barthiwl, tni p, om. reU. memineris p, meminere Mb, quae imperatiui for. ma nescio an a seriptore ipso profecta sit et a uerbo * meminor deriuanda, ad me nitere rell. et Sch. 19 mente] me HL 20 amas om. B, post memini.se transponendum censet Barthius 22 memineris DEF* Sch., cf. lin. 17, meminia ABCF1HLMPRST b Sch. in notis, meministi Op ) 96
cogitationem tuam tota mente conprehendis et totum amorem tuum uel mentem tuam tota cogitatione tua cogitas, cum amare uel meminisse te cogitas, et toto amore tuo eandem totam mentem atque eandem totam cogitationem tuam diligis, cum meminisse et cogitare te diligis. nullus est tamen, qui meminisse et cogitare et hoc ipsum amare non diligat: cum autem tibi in mente est cogitationis et amoris tui, si tanta illa meministi quanta sunt, tanta est mens tua quanta sunt illa, et cum dilectionem uel mentem tuam cogitas, si tanta ea quanta sunt cogitas, tanta est cogitatio tua quanta illa sunt, et si mentem uel cogitationem tuam pro sui modo diligis, haec et amor tuus aequalia certe sunt, et si se singula tota simul uel ament uel cogitent uel meminerint, non maiora erant tota simul tria, quam uel mens tota pariter recolens uel cogitatio tota cognoscens uel amor tota diligens. haec et in te esse ac potius ista te esse me tibi radiante cognosces, si illos mihi oculos quibus me uideri dignor adtuleris. nequaquam me uel incorporeus nisi purgatus uidet, quo minus uideri me a te putes posse, si corpus es? ego et pater et caritas nostra unus deus sumus: tu, mens rationalis et uerbum uel dilectio tua unus es homo ad similitudinem auctoris tui factus, non ad aequalitatem, creatus nempe, non genitus, formatus es ipse, non formator. recede ab his quae infra te sunt minus utique formata, hoc est minus formosa quam tu es, accede formatrici formae, quo possis esse
[*]( 1 tuam M b, om. redi. et Seh. 2 uel] et R 3 amare] te add. RS Sch. tegitas B 4 totam ante mentem om. Mb 7 es G est] memoria add. DEFp* Sch. 10 quanta] quae tanta B 12 amorl}ll S certe om. Mb 13 uel post simul om. Mb non om. R 15 et cogitatio Mb agnoscens LS totus post amor G2p2 16 et om. libri praeter M ita Mb radiente BF\'R, irradiante coni. Barthius 17 cognosces (?, cognoscis rell. et editores dignos B 19 a te om. Mb posse delet Barthius es om. Mb, sis Barthius 20 rationabilis ABHLBS 21 uel) et coni. Barthius (also, potius et post tu inserendum erat delectatio B est ABDFHLBSp*, 8 es E 23 formator] formatur Ay forma G 24 intra M b formosam B ) 97
formosior, eidemque semper adiungere, quia. tanto ab illa speciei amplius capies, quanto te illi caritatis pondere magis inpresseris: ab illa scilicet obtinebis imaginis huius indemutabilem statum, a qua sumpsisti principium. haec et talia loquitur ueritas ad aurem cordis intrinsecus admonens nos, ut quoniam ad similitudinem incorporei dei, non ad similitudinem corporei mundi facti sumus, incorporeos nos esse noscamus non solum quia deo incorporeo similes sumus, sed etiam quia corporeo mundo dissimiles. \'
XXVII. QVOD ANIMA CARO SVO ABSENTE ETIAM CORPORE SPIRITV PRAESENS POTERIT ESSE.
Ecce de statu uel uisione rationalis animae infinitarum pro quaestionis magnitudine rationum tactis breuiter potius causis quam satis usque discussis arbitror me de inlocalitate atque incorporalitate animae sufficiens dedisse responsum. tu nunc ita longe disparilem infraque positam euidenter intellegens corpoream uisionem non ulterius isto iacteris incerto, ut si carum tuum, sicut ipse dicis, absentem cogitas, idcirco eundem quia tibi corporaliter non adparet credas absentem, quia si tibi in illa sui parte carus est, qua uterque homines estis et qua uosmet uicario amore diligitis, ita tibi ille praesens est, ut tu ipse tibi. quidquid enim tu es substantialiter, hoc [*]( 1 specie Bp 2 capias ABDElFHlB illa B 4 a om. HLS quia H talia M editores, alia rell. 5 arem B quod BDEF SeA. 7 cognoscamus Bch. 8 incorporeos B 11 caro suo scripsi, caram suum libri 18 uel] et Barthius 14 quaestiones BHlB magnitudine] magnitudinis add. F\' ScK, magnitudine magnitudine// E, magnitudines add. reU. ptaeter OM potius] pro tuis B 16 res possum B 17 positum ABH1R 18 alterius p\' iacterius BBIB 19 suum B 20 adpareret ABDEXF 21 si tibi] sibi CH, tibi omisso si LS quia ante uterque COMb 22 quia Bb 23 tuII ipse S hoc] et add. 0 ) [*]( XI. ) [*]( 7 )
98
ille est. uisio uero intellectus est animae: si te uides, illum uides qui nihil est aliud quam tu, qui si corporaliter adsisteret, per signa certe corporis agnitionem sui tibi faceret. per quae si illud forte cepisses indicium, quo eundem tibi inimicum potius esse cognosceres, reuerberata utique adfectuum disparilitate anima tua ab eius anima quodam modo resiliret, et in uno corporaliter loco atque in eodem, si potest dici, uestigio satis scilicet essetis uoluntatum diuersitate seiuncti. quod cum ita sit, non arbitror animos sequestratione disici, quos uidemus iunctis corporibus posse separari. ac perinde parum est, quod officiunt corpora mutuis animorum repraesentationibus, si non aut per eadem in se imago dei quaeratur aut ipsa quaerantur. miserum namque est multumque uero contrarium, ut imago dei, id est uerus homo per corpus potius quam per se quaeratur. per se autem quaeritur atque agnoscitur, si per imaginem dei quaeritur, imago autem dei omnis anima rationalis est, proinde qui in se imaginem dei quaerit, tam se quam proximum quaerit, et qui illam in se quaerendo cognouerit, in omni eandem homine recognoscit. tu autem non inmerito carum tuum absentem te habere causaris, in quo corpus diligis, nec aliud quam corpus diligere in illo potes, quem non credis esse nisi corpus. dilige deum tuum, dilige in deo tuo carum tuum, imaginem dei tui. ille te perinde diligendo deum in deo diligat. si uterque unum\' quaeritis, ad unum tenditis, semper apud inuicem eritis, quia in uno consistitis. non autem uideo quod fieri queat, ut
[*]( 2 quia Mb Ó cognosceris AВH1RS1 6 disparilitatem AB H1 8 aolnmptatum M, uoluptatum b seiungi AB, seiunti B 9 disici AG*, dissici reU. cum pT et Sch., cf. pag. 66, 19 10 proinde Barthius 11 efficiunt B Sch. mortuis S 12 easdem G in se—quaeratur om. libri praeter M, quaeratur scripsi, quaeritur M 14 ut] aut R dei om. M b 15 quam pro se B atque aut HLS 16 cognoscitur G Sch., ignoscitur HLS1 imago-quaerit om. R, uncis inclusit Sch. 17 in om. GMb Sch. 19 hominem Mb 25 apud] ad S 26 qui G, qui id Barthius- ) 99
corpora in unum posita praesentia sibi esse possint et animi in uno praesentes sibi esse non possint. sed quoniam liber iste finem flagitat eo quod aliquibus superficie tenus adtactis, quamlibet multa breuitatis studio omissa fecerim, non tamen omnibus pro causae excellentia supersedi, quae post hinc disputanda sunt, principio secundi uoluminis ordiamur.
[*]( 1 sibi - praesentes add. C* in marg. et animi—possint om. M1 2 praesentis BHlR 3 sub efficie M 4 ommissa B, missa Sch. 5 haec p* 6 principia 82 ) [*]( T )