De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

XXIIII. QVIA NON EST ALIVD ANIMA ALIVD MEMORIA COGITATIO VEL VOLVNTAS, CVM HAEC EADEM VNA SIT ANIMA.

Sed subiungis ac dicis: aliud est animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magiscum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. istud naturam tu putas eius esse, non poenam, idcircoque anima tua in recognitione sui fallitur, quia sibi aduersantia pro se amplectitur et per sensus corporis fallaciarum adfecta. ludibriis eotenus inplicatur errore, ut tamquam absens sibi se quaerat, cum ipsa sit quaerens se. non enim illud est anima quod q guaeritur, sed quo quaeritur: quidquid enim quaerit, extra se est, nec quaerere illi opus est, nisi quod secum non est. ipsa autem secum est, quia sine se nihil est, quaerere se ergo non debuit, quae sine se esse non potuit. quapropter cum se non sine se quaerit, necessario in aliud incurrit, quia non potest se inuenire sine se. haec est illa inlusio, quam qui intellegit dolet ac dolens gemit et cum propheta plangit ac dicit: tota die contristatus ingredior, quoniam anima mea conpleta est inlusionibus. sed istius modi [*]( 4 cf. pag. 11, 7 23 Psalm. 37, 7 sq. ) [*]( 2 memoria om. M in capitvlorum indice cum ABBS 3 cum — anima] sed utrumque uita est et anima M in capit. indice, sed utrumque una est anima ABJRS 5 his CHlB 6 haud Mb 8 ipsum ABDFGHB Sch. 9 magis uidetur G 10 ei] et G discribatur HlB 11 idcirco quae R, idcirco quia S, idcirco p I 12 recognatione S,\' recordatione G 14 eatenus DEF*p 16 quo quaeritur] quod quaerit PT Sch. quic quaerit A, quid quaerit B, quod quaerit DEF 17 nec] non p1 19 quae] quia Sch. sc om. A 20 incurrat HLBS Sch. 21 se innenire] in se uenire Mb 23 ingrediebar Sch )

85
inlusiones in memoria patitur anima, ex qua nihil phantasiarum reuentilare ac proferre posset, nisi easdem a formis corporum per corporeos sensus hausisset, siue enim eadem quae per corpus adtraxit sibimet imaginatur siue ex his quae.uidit illa quae non uidit coniectat atque confingit, certum tamen est imaginari illam intra quendam uentrem memoriae nequaquam posse nisi ea, quae per corpus accepit. et haec illi non naturalia, sed poenalia sunt, ut, quoniam a summo bono quod ei deus est inlecebris pellecta corporeis defluxit in corpus,\\, persuasa patiatur illud intra semet ipsam iuste, quod extra se dilexit iniuste. non ergo mihi tu illud esse animam persuadere uelis, quo perturbari potius eandem uides. illa namque si in status pristini sublimitate mansisset, a quo sponte dilapsa est, numquam contra spiritum caro, nec contra carnem spirtusconcupisset, et si homo uerus, hoc est anima rationalis honorem suum, imaginem scilicet dei intellexisset, numquam insipientibus fuisset conparata iumentis, uidelicet ut animaliter uiueret. hinc est ille prae oculis eius imaginum corporearum tumultus se semper obiectans, ut si quando uel ad se uel ad deum suum ratiocinando nititur, semper ad corporea phantasiis corporis auocetur.

Tu enim cum dicis aliud esse animam, aliud animae cogitationem, melius fortasse dixisses illa, de quibus cogitat, cum de se non cogitat, non esse animam, ipsam uero cogitationem non esse nisi animam, quia illud, quod subiciendum esse dixisti, eatenus animam solere requiescere, ut prorsus cogitet [*]( 17 Pealm. 48, 13 et 21 ) [*]( 2 posset IPLS, possit rell. et editores 3 aasisset B, habuisset G 4 per om. A 10 petBnasa Mb, om, rell. et Sch. ipsum A1BF1H1B Sch. quod-iniuste om. BPb 12 quod ABDE1F eadem Mb illam R 15 concupiacet Gb, concupisceret jp, concupiscere p* 16 suumllll B dei om. G 17 fecisset p, 18 imaginem BFP 19 se om. G 20 nutritur R 21 corporeis libri praeter CE2GM et Sch. euocetur Mb, seuocetnr Barthius 23 anima ante cum inserit Sch. 25 quia illud M quod B duxisti ACHLB 26 adsolere G quiescere G cogitat ABL1RS1 )

86
nihil, caret uero. anima nempe uariare cogitata potest, non cogitare non potest. quid autem illud est quod somniare dicimus, nisi quod ne defesso quidem corpore in somnosque resoluto animae uis a cogitationibus uacat? tota uero ibi est ubi cogitat, quia tota cogitat. uerum tu idcirco uel maxime de animae statu falleris, quia aliud animam, aliud esse animae potentias credis. quod enim cogitat accidens eius est, substantia uero qua cogitat. hoc equidem de uolentate oportet agnoscas. nam sicut tota anima cogitatio est, ita anima tota uoluntas est et quae perfecte uult tota uult, et ut supra dictum est, quaecumque illi uelle accidentia est, ipsum uero uelle substantia est. hinc etiam in sacris literis uoluntatis perfectae definitio, prout illud est, quod ita uel ita uoluit, damnabilis laudabilisue censetur. sic in euangelio dominus: qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. et in bonam partem loco alio angelorum uocibus dicitur: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. ecce dilectio, ut tu arbitraris, animi quaedam portio est, ut ratio docet, animus totus est. si quid ergo toto amore amo, non id ipsum toto animo diligo? et ubi uacat illud quod dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, si animae pars putatur esse dilectio? si enim parte sui diligit anima, non utique tota diligit. sin uero tota diligit, tota absque [*]( 15 Matth. 5, 28 18 Luc. 2, 14 22 Matth. 22, 37 ) [*]( 1 anime B non om. Mb 2 gitare A 8 dieimar CBS editores nec. Mb fesso libri praeter CGM et Sch. sonosque p* 6 anime de B animam) et add. B eese om. Mb 8 substantiae AB quae BDFSch., quo E ; «t put illud - 12 aere S est CM, om. reD. et Sch. 13 pro ut illud est quod ita nelit noluit S uel ita CGMb Sch., nelit ABLBS, uellit; H, nelit uel DE1Fp2, uelit vel ita E*, uelit aut P 14 laudabilisne scripsi, laudabilisque libri Bie M, sicut b 19 arbitrare G 22 diligis OHIMR 24 diliga S 25 si M b )
87
ambiguitate dilectio est. dicitur enim uereque dicitur, quon- \' iam deus dilectio est sed dilectio illa talis est, ut nec ipsa diligere nisi bonum nec per eam diligi possit nisi bene. haec autem dilectio, quod est anima humana, propter adfectuum mutabilitatem potest et in superiora, quod ei solus deus est, caelesti cartate flagrare et in inferiora damnabili amore diffluere. quodlibet tamen diligat, si toto amore diligit, tota diligit et, cum tota diligit, tota dilectio est, quae unitas in corpore scilicet non est.

XXV. EXEMPLVM DE GEOMETRICA ARITHMETICA ATQVE DIALECTICA AD ERVDIENDVM LECTOREM IN EA QVAE OBSCVRA SVNT, QVID VIDEAT ANIMA PER SE, QVID PER CORPVS.

Sed dicis: quando absentem carum suum cogitat, numquid uelut ipso conspecto desideriis satisfecit? ista, ut ego conicio atque ut plane probo, potissima admodum causa est, quae temet ignarum perpulit animam referre corpoream. a sensibus quaeso corporis paulisper adtollere ac si uales perspice, quae uel quanta uis uidendi sit animo, et si quid potes animi uisum corporisque discerne. corpus certe [*]( 2 I Ioann. 4, 8 14 cf. pag. 11, 12 ) [*]( 8 ipse p* posBet ACHlR, posle Mb 4 ppt H, pro LS affectum BM 5 mutabilitate BCHLES 6 claritate B lf in om. B damnabilia Galland. defloere S, defluere p 8 tota diligit om. p 11 hic diligenter uisionem animi lector adtende M pro titulo et hic et ita capitul. indice habet, ea quae exarauimus M praebet in marg., exemplum de geometrica quo facilius lector intellegat, quid uideat anima pro se, quid pro corpus ABR 15 numquid] iam add. Faustus desiderio Faustus 16 coniceo HLMR autque B 17 timet BН\'B, te tuimet DEF Sch. pepulit D EF perpulit] ut add. DEFG referre Mb, reari Ls, reare reU., reri eese Sch. localem uel ante corpoream add. p* 18 corporeis b 19 ualis HI, uelis R perapioere BF1, percipe D 20 potest ACMb, potis ea G discernere C )

88
nihil uidet, quia nihil utique sentit absque anima, ac per hoc animus corporea per corpus uidet, incorporea per se. haec ipsa nunc, quantum in praesentiarum res postulat, sequestremus, ut quae sint animi uisa per corpus, quae sine corpore euidenter adpareat. nam qui uel aliquid eruditus est, credo nouerit in geometrica disciplina quid sit punctum quidue linea, sed quia inter eos, qui ista dignabuntur legere, potest esse qui nesciat, de hoc ipso paululum dissertando quaeramus. linea est, ut doctissimi atque excellentes uiri non dixere solum, sed ratiocinando probauere, longitudo simplex, quae in corpore prorsus nequeat inueniri eo quod omne corpus longitudine longum sit, non tamen ipsa sit longitudo neque possit sic esse longum, ut non latum simul altumque sit. quocirca sicut aiunt etiam si araneae filum cogitaueris, quia utique corpus est, non solum longitudinem cogitasti, habet enim pro modo suo indissociabilem longitudinis suae latitudinem atque altitudinem. igitur si, ut fateri ueritas cogit, aliud est longitudo quam latitudo, seposita latitudine solam longitudinem cogitemus. scio autem hanc eandem liquido conspici non esse multorum, quam cum Marcius quoque philosophus negaret mathematico Adrasto se uidere, cum lineas fabrorum nimie uideret: utique non mirum est, inquit Adrastus, quod habes [*]( 3 soqttestramus ABDE\'FIPR 4 sunt 8 5 adpareant libri praeter EM et p* Sch. qui uel GLS"T, qui uelut ABCDFMS jB51, qui aelllll EH, uelut qui p Sch., uelut qui uel p* aliqui b, alioqui p 6 geometria Sch. quid uel S 7 quia om. lilri praeter DEG et Sch. isti A 8 esse om. M, esae poteat editores quia ABCH1МR1S1 nec sciat B hoc ipsa Mb, corr. M* ita marg., hac ipsa re p disserando BHLS1, dissereodo ADEFBS* Sch. 9 excellectes B 10 rationando B, a rationando S 11 corpore] sola add. b 15 solam DEF Sch. 16 modo suae longitudinis indissociabilem latitudinem Barthius indissonabilem M corr. ita marg. 18 altitudo M editores praeter I p\' 20 marcus S, nomen genuinum esse negat Barthius 21 ae] posse M man. rec. svperscr. et b nimie (= optime) Harieliw, minime Mb, om. rål. et Sch., maxime Barthius, ipse olim minimas conieceram )
89
oculos similes fabrorum, ingenium dissimile, Pythagorae. sed non idcirco tardioribus desperandum est, modo ut auctoritati cedamus qui rationem forte non capimus.

Haec ergo de qua loqui institueram longitudo cum fuerit puncto inchoata punctoque finita, a Graecis γραμμή, a nostris linea dicitur. iam nunc si quid sit longitudo sine latitudine congnoscere ualuisti et lineam longitudine finita formasti, duas aequales lineas sibimet άντιστάας e regione constitue, quod cum feceris, intellege te figuram duabus lineis paribus non fecisse. figura enim dicitur, cum paribus inparibusue lineis capitibus sese contingentibus locus ambitur. duabus ergo paribus lineis sine auersim positis sine capite contingentibus figura non clauditur, tribus uero aequalibus lineis figura fit trigona, et hoc aeterna atque indemutabilis ratio est omni humanae menti uel non admonitae clarens liquido. numquid ergo tribus lineis paribus quae semet mutuo capitibus tangunt fieri umquam nisi trigona poterit? aut istud magis nunc uerum est, quam fuit, aut esse hoc uerum aliquando coepit aut aliquando desinet, aut non est facilius corporeum interire mundum, cuius utique tumidae localesque formae istarum inlocalium incorporaliumque sunt imago formarum, quam ut aliquid ex his uel uariari specie uel transmoueri loco uel senio ueterescere uel quoquo pacto mutari queat? ne ergo per omnes te [*]( 1 diMimile] simile ABElFP, non simile D 2 disperandum B 3 nt acripsi, vel libri et editores auotoritate ABHLRS1 5 grama M, gramma rell. 6 lineis A latitndine] longitudine Qailand. 7 noluisti R finitam Mb Schottua in textu, finita idem in notis 8 antistatas libri e om. p* 9 intellegite B partibus ABB1 11 sese] esse BCl2, 6 se G ambitus B 12 auersim Mb, aduersim rell. et Sch. sine] se add. G a ante capite add. libri praeter Mb et Sch. 14 haec p indemutalibis Sl, immntabilis Mb 15 ammonite E, admonito C 16 tangant DGHLBS 17 umquam] figura add. Sch. stud B mage G 19 desinet DEFGP, desiit Mb Sch., desinit rell. 20 starum Hx incorporaliumq//// S 21 sunt] et add. M editores, nt add. Barthius aliquid GMb Sch., aliqui ABCHLRS, aliqua DEF 22 neterascere DEF Sch. 23 non Mb i )

90
disciplinae istius minutias traham neue intentionem tuam in adspectandis planarum figurarum uel cuborum uel pyramidarum rationibus teneam, propter circuli perfectionem de una tantum figura, ut adhuc fecimus, breuiter conloquamur.

Circulus fit ex una linea. sed iure nunc illud admoneberis, quod linea sine latitudine atque altitudine perfectior est, quae tamen habet aliquid se ipsa perfectius. punctum nempe principaliter est origo lineae, ab ipso incipitur ipsoque finitur, cum punctum nec oriri a quoquam pateat nec finiri. hoc namque continet in figuris punctum, quod unus in numeris. ista ergo linea, quae transuersim secari potest, scindi per longum. non potest, quia utique si scinditur, habet latitudinem, cum secanda est, puncto caeditur, cum punctum scilicet non caedatur. perfectior ergo longitudo latitudine, quia latitudo et transuersim et directim recipit sectionem. perfectior latitudo altitudine, quia altitudo non solum findi ac secari, uerum et a latere caedi potest. ergo altitudo sine latitudine et longitudine esse non potest, et ubi haec tria sunt, haud dubie corpus est. latitudo sine longitudine esse non potest, longitudo sine his omnibus esse potest, sed sine puncto esse non. potest. sine his uero punctum semper est nec cuiuspiam ut sit indiget, quia unius nullum potest esse principium. circulus igitur una eademque circumflexa fit linea, sed sicut in [*]( 2 ciborum GLS1, cimborum M, cymborum BC, cy//borum AHB, cyborum S* pedamidarum M, pamidaram B 3 teneamas 8 perfectionem] et add. B 4 figurarum G collocamur M a 6 ex om. p 6 qao R sine] sic G altitudine atque latitadine editores, altitudine atque altitadine M quae Mb Sch., quod (quot A) reli. 7 tamen] non A ipsa// B 8 ipsoque Mb, ipso rell. et Sch. , 10 continent B, obtinet G 11 iscindi CHl 12 acinditarllll 8 13 ceditur et cedatur libri omnes, b et Sch., secatur utroque loco p1 15 direlictim A recepit AJSL BS1 perfectio B 16 altitudini BCHLBS altitudo] latitado ABDHLBS, //Ititudo C scindi ABDElF, scyndi B uerum] scindi etiam add. p* 17 cedi libri et b 18 and ABC Hl, aut B, haut 8 19 longitudone l sine latitudo 8 23 linea/I B )

91
trigonis et tetragonis per angulos puncta sunt, quibus figurarum ratio consistit, sic in circulo eius medium puncto possidebitur, ut circulus rata dimensione formetur. nam cum unum circini radium fixeris atque alium a centro extrinsecus circumflexa, adtende quantum potes centri potentiam ab stabili radio illum qui circumagitur radium regere et illic, ubi localiter non est, potentialiter circulum figurare.

Hic si purgata mentis intendas acie, subrutilare tibi iam debet quid sit anima. illud etiam quale est quod, si sensum corporis consulamus, per medium circulum duae pares lineae iuxtim duci posse credantur, cum ratio manifesta conuincat nequaquam per eundem medium duci duas posse nisi una sit breuior? uidetur mihi, sicut superius de trigona patuit, istic quoque circuli ratio insolubilibus atque aeternis manere legibus stabilis. tu mihi nunc dicas uelim, si ista localiter conspicit anima, quid causae est, ut mihi aliquid rotundum, trigonum uel tetragonum in occidente de corporibus formare molienti eadem sine tumore uel motu ratio rotundi uel quadri non desit, cum eodem temporis puncto secundum eandem rotundi et quadrati legem in oriente alius paria de corporibus ualeat fabricare? uidesne uel de his, quae conspicatur anima, quid sit uisus animi? intellegisne intellegibile et intellegens nequaquam posse seiungi? animaduertisne etiam quid intersit inter illas formas, quas corpore cernimus, et istas, quas mente conspicimus? istas esse sempiternum mundum, cuius hic mundus imago sit, unde diuinitus dictum est: [*]( 2 constitit Mb 5 potis es G ad A, ab rtll., a p 6 radio] radia M ullum R 8 aciue S 9 si otn. 3 10 consolaoms BCHlR 11 non ante iuitim inserit Mb iunctim Q D2E Sch., iuxtim F creduntur G 12 enndem] futidum coni. Barthius 13 trigono p 14 isti AB 15 illocaliter Mb 16 aliquod editores 18 eodem 81 rotnndi] uel trigoni add. G 19 dedit B, dederit DEF pnnctu ACBI, punctum R 20 paries G 21 naleat] nolnerit male suadet Barthius iis b 22 nis"* C, nis A intellegesne ABF\'H\'B 23 iungi G, se subiungi R animadnirtisne S 24 illa R )

92
praeterit enim figura huius mundi. uides etiam quod cum longitudines, latitudines et altitudines corporum scire nullius propemodum sit momenti, satis esse aliud, unde dicit apostolus oportere nos nosse quid sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum? quid enim mihi proderit uspiam altitudinem corporei caeli quaerere, planorum siderum diastemata uel circulorum uias uel singulorum interualla rimari, quid spatia terrae cognoscere uel abyssi profunda penetrare? non de his me, ut reor, apostolus commonitum uoluit, quae non solum laboriosa sunt, sed etiam noxia si, cum per haec ad aeterna semperque manentia transeundum sit, in his haereatur atque remaneatur.

Reuertere nunc atque intuere omne longum longitudine longum fieri, ipsam uero longitudinem longam dici non posse, ut omne castum castitate castum fieri, ipsam uero castam non dici ullatenus castitatem. cum ergo meram longitudinem contemplari cupis aut cum in trigonum uel hexagonum mentis oculum figis, proice quantum uales ac refuge non solum omne corporeum, sed quidquid simile potest esse corporeo, et cum trigonam uel tribus punctis ac tribus lineis uel rotundam puncto uel linea conformari incorporaliter atque inlocaliter uideris, uim quoque ac supereminentiam conspice numerorum et intellege uniuersum corporeum numerabile per numeros fieri, ipsos uero numeros non posse numerari. nam quis non dicam eloqui, sed cogitare digne ualeat, quod numerus, cum ex uno et per unum et in uno sit, principium [*]( 1 I Cor. 7, 31 4 Ephes. 3, 18 ) [*]( 1 enim om. libri praeter M et Sch. 2 et om. R 3 satius coni. Barthius aliud unde DEFMb Seh., aliunde rell. 4 oporwt p et om. B 5 sublimitas om. B 6 planetarurn (uel planorum) et siderum Barthius διαστήματος b 7 interulllli a ri mari 8 9 commoratum B 11 pro C 12 inbereatur HLS atque M editores, ac ràl. 15 omnem S ipsum AH2LS castum AIPLS 17 exagonum EG, srzagonum ABCHLMRS Sch. 18 refugere M 19 esse potest editores 21 eonformare p, confortare p\' 26 in unum ABDE1FH1R 4 )

93
tamen ac finis illius non sit? si enim dixerimus unum numeri esse principium, ipsius unius quod dicemus esse principium P ecce habes principium numeri in principio, ut ex ipsa sit numerus. iam uero si numerare uelimus, adicimus unum uni ut fiant, duo, et unum duobus ut fiant tria, et unum tribus ut fiant quattuor, et deinceps quotiens unum multiplicauerimus, totiens quasi multi singuli in summa ducuntur, ut decies ducti decem et uicies uiginti et centies centum et millies mille nominentur, ut agnoscas omnem numerum ita per unum esse, sicut ex uno procedere. illud uero patet ad finem numeri, qui nullus est prorsus, ueniri non posse, quia trans omnem numerum, qui ex uno et per unum et in uno est, semper est unus. tria tamen ista sunt, cum dicimus ex uno et per unum et in uno, pariter aeterna, perinde inlocalia ubique tota, eidem infinito semper aequalia, quia nullum uere unum maius unumue minus est. haec sunt numerorum inchoantia ducentia perficientia: ipsa nec inchoata nec numerata nec finita, credo, quia sapientiae dei non est numerus. nam cum ex uno et per unum et in uno sit numerus, nec numerari nisi trifariam possit, ut per eundem numerum ordiamur numeremus finiamus, ipse est ternarius totus, per quem omnis est numerus. ecce quod habitat in [*]( 18 Psalm. 146, 5 ) [*]( 2 dicimus libri praeter OE\'GMb et Sch. 3 numeri in GL\'Μό Sch., numeri eine DEFp* Barthius, numeris ee in R, numeris in ti rell. 4 numeros S neros innumerare B adicimns b, ac, dicimus M, adicis reU. et Sch. 6 fiant ante quattuor om. libri praeter M quotiens om. ABDF 7 quasi] quia si F, quia \' vel sic D multi scripsi cum EL, qui multi// habent, multis rell. et editores ainguli// F, singulis Mb dicuntur B 8 uicea M, utties B nigintim M 10 producere p* 11 inneniri b, inde ueniri Barthius 13 est semper - et in uno om. B 14 proinde p2 Sch. 15 eidem p, eodem libri et b, eadem Hartelius 16 unumue] uno 1 G 17 perficientia b, pfigentii M, pfigentia rell. et Sch. 18 sapientia Mb 21 ordinamus CLIMb, ordinem G nnmeremus GMb, numeremus et 0, numeros AS, numerus HLB, numeros. numeros BDEF, numeros et PT Sch. i 22 quid CM editores, qdS G )
94
anima humana: ecce quod oculo cordis uidere concessum est. quo diffugimus, quo distrahimur, cur in nobismet ipsis extra nos sumus? cur patriam nostram localiter quaerimus, de qua utique non ambulando, sed peccando discessimus? cur tenebras splendere credimus, quas uidere ipsum est utique non uidere? ueritatem certe quaerimus: non illam per spatia locorum oportere quaeri, non per corporeum aliquid aestimes inueniri..satis ei corpore non solum tangendo, sed etiam cogitando se separabit qui huic adhaerebit. inlocale certe quaerimus, non illud quaeso per locale quaeramus. fecit sibi ipsa ueritas sui compotem similitudinem. hoc in nobis adferamus illi quod fecit, non conuiciemur deum nostrum dicentes illi: non potuisti facere aliquid simile tui, quia, si corpus sum, similis tui non sum, quia de nobismet ipsis nos ille conuincet.

XXVI. SECRETA DEI LOCVTIO AD ANIMAM, QVALITER SE DEBEAT SCISCITARI.

Loquitur enim silentio mihi ueritas et dicit mihi: tu certe qui corpus esse te credis, unde incorporeo uerbo uteris? aliud credo est uerbum tuum, id est consilium tuum, aliud uox uerbi, aliud quod sonat, aliud quod intellegitur. nam sicut uox potest esse sine uerbo, ita est uerbum sine uoce. utitur tamen quodam indumento uocis uerbum tuum, ut insonet auribus, sicut ego indumento carnis, ut uiderer hominibus, et [*]( 1 quo] quod C 2 diffigimus B quod B quar H saepius nobismet R ó uideri b ipsnd B 6 quaerimus) credimas BDEPFP Sch., quaeramus b 7 oportet Mb ezeatimea C, estimemus E 8 ex] se a G 9 se om. G 11 in ante similitudinem add. p* offeramus Sch. 12 conuincemur * d . M, coDuiDcemus 6, conueniemur A, conuiemur B, conuiemur B dam B 14 conaincit EBS1 19 enim] in add. libri praeter Mb mihi] ipsa p* 24 insonat BIPB 25 ego om. pi, ergo p uidear b )

95
cum loqueris, obsequium uocis aurem tenus meat, uerbum uero inlocaliter ad animam permeat, quia, sicut ad illum cui loqueris accedit, ita a te utique non recedit, et si loquentem te unus audierit, totum uerbum tuum penes te est, totum penes illum, et si duo audierint, totum audiunt, et si multi, totum, et omnibus totum et singulis totum et tibi totum est noli in te perdere tam magnum munus meum, similitudinem meam, quam tibi benignissime tribui, ut qualiter ad me tenderes, non extra te quaereres. nemo uenit adpatrem, nisi per me, et nemo ad me, nisi quem pater meus adtraxerit, et nemo ad me uel ad patrem uenit, nisi caritas diffundatur in corde eius per spiritum sanctum, qui non nisi bene credenti, bene speranti et bene quaerenti dabitur. ad istam, quod unus deus sumus, tu homo factus es trinitatem, cum dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. introinspice te de te ipsa, o humana anima, et te memineris. uide mentem tuam, uide uerbum tuum, uide uoluntatem tuam. nam totum est in mente quod cogitas, et quod totum simul meministi, totum simul cogitas et uis cogitare atque meminisse, hoc est, amas habere mentem et cogitationem. cogitationem ergo tuam cum mente conplecteris, hoc est, cum cogitare te memineris, totam certe [*]( 9 Io. 14, 6 10 Io. 6, 44 15 Gen. 1, 26 ) [*]( 1 aure AWEFMb 2 permeatur AB, promeat D2HRS, permereat F sicut Mb, sic reU. et Sch. cui] qui p* 3 ita Mb, quod rell. et Sch. ita—recedit bis exstat in M 4 adierit B 5 duo si S 6 singuli\' B 7 est om. B 9 tenderis BHB quereris B 12 cor p 13 niti om. B 14 qua p* deus] eet add. DEFp, post sumus add. G Bummus libri praeter GMb et Schottwm, cf. pag. 96, 20 es] ad add. p* 16 introspice E*0 Sch., introspicite B te de delet Barthius 17 anima humana S te Mb et lJch. ita textu, de te Barthiwl, tni p, om. reU. memineris p, meminere Mb, quae imperatiui for. ma nescio an a seriptore ipso profecta sit et a uerbo * meminor deriuanda, ad me nitere rell. et Sch. 19 mente] me HL 20 amas om. B, post memini.se transponendum censet Barthius 22 memineris DEF* Sch., cf. lin. 17, meminia ABCF1HLMPRST b Sch. in notis, meministi Op )
96
cogitationem tuam tota mente conprehendis et totum amorem tuum uel mentem tuam tota cogitatione tua cogitas, cum amare uel meminisse te cogitas, et toto amore tuo eandem totam mentem atque eandem totam cogitationem tuam diligis, cum meminisse et cogitare te diligis. nullus est tamen, qui meminisse et cogitare et hoc ipsum amare non diligat: cum autem tibi in mente est cogitationis et amoris tui, si tanta illa meministi quanta sunt, tanta est mens tua quanta sunt illa, et cum dilectionem uel mentem tuam cogitas, si tanta ea quanta sunt cogitas, tanta est cogitatio tua quanta illa sunt, et si mentem uel cogitationem tuam pro sui modo diligis, haec et amor tuus aequalia certe sunt, et si se singula tota simul uel ament uel cogitent uel meminerint, non maiora erant tota simul tria, quam uel mens tota pariter recolens uel cogitatio tota cognoscens uel amor tota diligens. haec et in te esse ac potius ista te esse me tibi radiante cognosces, si illos mihi oculos quibus me uideri dignor adtuleris. nequaquam me uel incorporeus nisi purgatus uidet, quo minus uideri me a te putes posse, si corpus es? ego et pater et caritas nostra unus deus sumus: tu, mens rationalis et uerbum uel dilectio tua unus es homo ad similitudinem auctoris tui factus, non ad aequalitatem, creatus nempe, non genitus, formatus es ipse, non formator. recede ab his quae infra te sunt minus utique formata, hoc est minus formosa quam tu es, accede formatrici formae, quo possis esse [*]( 1 tuam M b, om. redi. et Seh. 2 uel] et R 3 amare] te add. RS Sch. tegitas B 4 totam ante mentem om. Mb 7 es G est] memoria add. DEFp* Sch. 10 quanta] quae tanta B 12 amorl}ll S certe om. Mb 13 uel post simul om. Mb non om. R 15 et cogitatio Mb agnoscens LS totus post amor G2p2 16 et om. libri praeter M ita Mb radiente BF\'R, irradiante coni. Barthius 17 cognosces (?, cognoscis rell. et editores dignos B 19 a te om. Mb posse delet Barthius es om. Mb, sis Barthius 20 rationabilis ABHLBS 21 uel) et coni. Barthius (also, potius et post tu inserendum erat delectatio B est ABDFHLBSp*, 8 es E 23 formator] formatur Ay forma G 24 intra M b formosam B )
97
formosior, eidemque semper adiungere, quia. tanto ab illa speciei amplius capies, quanto te illi caritatis pondere magis inpresseris: ab illa scilicet obtinebis imaginis huius indemutabilem statum, a qua sumpsisti principium. haec et talia loquitur ueritas ad aurem cordis intrinsecus admonens nos, ut quoniam ad similitudinem incorporei dei, non ad similitudinem corporei mundi facti sumus, incorporeos nos esse noscamus non solum quia deo incorporeo similes sumus, sed etiam quia corporeo mundo dissimiles. \'

XXVII. QVOD ANIMA CARO SVO ABSENTE ETIAM CORPORE SPIRITV PRAESENS POTERIT ESSE.

Ecce de statu uel uisione rationalis animae infinitarum pro quaestionis magnitudine rationum tactis breuiter potius causis quam satis usque discussis arbitror me de inlocalitate atque incorporalitate animae sufficiens dedisse responsum. tu nunc ita longe disparilem infraque positam euidenter intellegens corpoream uisionem non ulterius isto iacteris incerto, ut si carum tuum, sicut ipse dicis, absentem cogitas, idcirco eundem quia tibi corporaliter non adparet credas absentem, quia si tibi in illa sui parte carus est, qua uterque homines estis et qua uosmet uicario amore diligitis, ita tibi ille praesens est, ut tu ipse tibi. quidquid enim tu es substantialiter, hoc [*]( 1 specie Bp 2 capias ABDElFHlB illa B 4 a om. HLS quia H talia M editores, alia rell. 5 arem B quod BDEF SeA. 7 cognoscamus Bch. 8 incorporeos B 11 caro suo scripsi, caram suum libri 18 uel] et Barthius 14 quaestiones BHlB magnitudine] magnitudinis add. F\' ScK, magnitudine magnitudine// E, magnitudines add. reU. ptaeter OM potius] pro tuis B 16 res possum B 17 positum ABH1R 18 alterius p\' iacterius BBIB 19 suum B 20 adpareret ABDEXF 21 si tibi] sibi CH, tibi omisso si LS quia ante uterque COMb 22 quia Bb 23 tuII ipse S hoc] et add. 0 ) [*]( XI. ) [*]( 7 )

98
ille est. uisio uero intellectus est animae: si te uides, illum uides qui nihil est aliud quam tu, qui si corporaliter adsisteret, per signa certe corporis agnitionem sui tibi faceret. per quae si illud forte cepisses indicium, quo eundem tibi inimicum potius esse cognosceres, reuerberata utique adfectuum disparilitate anima tua ab eius anima quodam modo resiliret, et in uno corporaliter loco atque in eodem, si potest dici, uestigio satis scilicet essetis uoluntatum diuersitate seiuncti. quod cum ita sit, non arbitror animos sequestratione disici, quos uidemus iunctis corporibus posse separari. ac perinde parum est, quod officiunt corpora mutuis animorum repraesentationibus, si non aut per eadem in se imago dei quaeratur aut ipsa quaerantur. miserum namque est multumque uero contrarium, ut imago dei, id est uerus homo per corpus potius quam per se quaeratur. per se autem quaeritur atque agnoscitur, si per imaginem dei quaeritur, imago autem dei omnis anima rationalis est, proinde qui in se imaginem dei quaerit, tam se quam proximum quaerit, et qui illam in se quaerendo cognouerit, in omni eandem homine recognoscit. tu autem non inmerito carum tuum absentem te habere causaris, in quo corpus diligis, nec aliud quam corpus diligere in illo potes, quem non credis esse nisi corpus. dilige deum tuum, dilige in deo tuo carum tuum, imaginem dei tui. ille te perinde diligendo deum in deo diligat. si uterque unum\' quaeritis, ad unum tenditis, semper apud inuicem eritis, quia in uno consistitis. non autem uideo quod fieri queat, ut [*]( 2 quia Mb Ó cognosceris AВH1RS1 6 disparilitatem AB H1 8 aolnmptatum M, uoluptatum b seiungi AB, seiunti B 9 disici AG*, dissici reU. cum pT et Sch., cf. pag. 66, 19 10 proinde Barthius 11 efficiunt B Sch. mortuis S 12 easdem G in se—quaeratur om. libri praeter M, quaeratur scripsi, quaeritur M 14 ut] aut R dei om. M b 15 quam pro se B atque aut HLS 16 cognoscitur G Sch., ignoscitur HLS1 imago-quaerit om. R, uncis inclusit Sch. 17 in om. GMb Sch. 19 hominem Mb 25 apud] ad S 26 qui G, qui id Barthius- )
99
corpora in unum posita praesentia sibi esse possint et animi in uno praesentes sibi esse non possint. sed quoniam liber iste finem flagitat eo quod aliquibus superficie tenus adtactis, quamlibet multa breuitatis studio omissa fecerim, non tamen omnibus pro causae excellentia supersedi, quae post hinc disputanda sunt, principio secundi uoluminis ordiamur. [*]( 1 sibi - praesentes add. C* in marg. et animi—possint om. M1 2 praesentis BHlR 3 sub efficie M 4 ommissa B, missa Sch. 5 haec p* 6 principia 82 ) [*]( T )

100
CLAVDIANI MAMERTI DE STATV ANIMAE: LIBER SECVNDVS. I. QVIA OMNIA CONTRARIORVM CONPARATIONE FACILIVS DINOSCVNTVR.

Saepenumero mecum reputanti mihi, quonam pacto excellentissima ueritas tantum inimicorum semet habere siuerit, post multum de hac eadem quaestione tractatum non inprobabilis ratio, sicuti reor, adparuit: omnia scilicet dinoscuntur melius contrariorum conparatione. sic equidem lumen tenebris, sic uita morti, sic ueritas falsitati conposita plus delectat oportuit igitur hasce distantias pro suis qualitatibus sibi compotes sortiri patronos, ut nec falsi lateret defensor nec ueri uacaret adsertor itaque fieret, ut nec ille magis noceret occultus, nec otiosus iste torperet. [*]( 1 INCIPIT LIBER SECVNDVSOVIVB STPBA ABM, FINIT LIВER PRIKVB nrCIFIT LIBBB BBCYKDVS CYTYS SYPRA C, CYI SYPBA FINIT LTBBK PIU- MYS INCIPIT SECVND R, EXPLICIT LIBBB PRIHYS IKCIPIT LLBEB SECVN- DYS FHL, INCIPIT LIBER SECVNDVS DE 3 omnia addidi coll. Ii. 8, om, Itbri 5 saepe numerum B 6 tatum S sciuerit Gal- 11 land. 7 inprobabia S 8 aicat B dignoscuntur SeIa. 11 asce H 12 nec] si add. A 14 otiis u; otins L, ocius S torquoret p* )

101