Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
  2. haec sunt, quae primis olim miratus in annis
  3. patre pio monstrante puer. nil optimus ille
  4. divorum toto meruit felicius aevo,
  5. quam quod Romuleis victor sub moenibus egit
  6. te consorte dies, cum se melioribus addens