Panegyricus de sexto consulatu Honorii Augusti

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. gloria, materno laudem cum crimine pensat;
  2. pavit Iuleos inviso sanguine manes
  3. Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit
  4. in luctum patriae civili strage parcntans:
  5. at tibi causa patris rerum coniuncta saluti
  6. bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis
  7. reddita libertas orbi, vindicta parenti.
  8. Sed mihi iam pridem captum Parnasia Maurum
  9. Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum
  10. nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
  11. adventus nunc sacra tui libet edere Musis
  12. grataque patratis exordia sumere bellis.
  13. Iam Pollentini tenuatus funere campi
  14. concessaque sibi (rerum sic admonet usus)
  15. luce, tot amissis sociis atque omnibus una
  16. direptis opibus, Latio discedere iussus
  17. v.2.p.84
  18. hostis et inmensi revolutus culmine fati
  19. turpe retexit iter, qualis piratica puppis,
  20. quae cunctis infensa fretis scelerumque referta
  21. divitiis multasque diu populata carinas