In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. sed vereor, teneant ne te Tritones in alto
  2. lascivas doctum fallere Nereidas,
  3. aut idem cupiant pelago te mergere venti,
  4. Gildonis nuper qui tenuere fugam.
  5. inclita captivo memoratur Tabraca Mauro,
  6. naufragio Cyprus sit memoranda tuo.
  7. vecturum moriens frustra delphina vocabis;
  8. ad terram solos devehit ille viros.
  9. quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus,
  10. respiciens Cyprum desinat esse ferox.
v.1.p.184
  1. Mygdonii cineres et si quid restat Eoi,
  2. quod pereat, regni: certe non augure falso
  3. prodigii patuere minae, frustraque peracto
  4. vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
  5. cautior ante tamen violentum navita Caurum
  6. prospicit et tumidae subducit vela procellae.
  7. quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
  8. quid lacrimae delicta levant? stant omina vestri