In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
  2. mox campi nudumque solum! dilecta valete
  3. flumina! non vestris ultra bacchabor in antris
  4. nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus.”
  5. dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
  6. labentem patriam sacris ululatibus Attis
  7. personat et torvi lacrimis maduere leones.
  8. Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
  9. clades et trepidus vulgaverit omnia rumor,
  10. ignorare tamen fingit regnique ruinas
  11. dissimulat: parvam latronum errare catervam,
  12. ad sontes tormenta magis quam tela parari
  13. nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
  14. vasta velut Libyae venantum vocibus ales
  15. cum premitur calidas cursu transmittit harenas
  16. inque modum veli sinuatis flamine pennis
  17. pulverulenta volat; si iam vestigia retro
  18. clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso