In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Maeandri passura moras! inmobilis haeret
  2. terminus, haec dudum nato placuere Tonanti.
  3. par et finitimis luctus, frustraque Lyaei
  4. non defensuros implorat Lydia thyrsos.
  5. iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis
  6. moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces,
  7. mox campi nudumque solum! dilecta valete
  8. flumina! non vestris ultra bacchabor in antris
  9. nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus.”
  10. dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
  11. labentem patriam sacris ululatibus Attis
  12. personat et torvi lacrimis maduere leones.
  13. Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri
  14. clades et trepidus vulgaverit omnia rumor,
  15. ignorare tamen fingit regnique ruinas
  16. dissimulat: parvam latronum errare catervam,
  17. ad sontes tormenta magis quam tela parari
  18. nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
  19. vasta velut Libyae venantum vocibus ales
  20. cum premitur calidas cursu transmittit harenas