In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- consulit, huic curas et clausa palatia mandat
- ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
- regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
- Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
- senserat et primi laxabant germina flores,
- iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
- ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
- Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
- sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
- unde tamen tanta sublimes mole redibant,
- ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
- ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
- arva cruentato repetebat Thracia curru:
- subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
- stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
- femineasque togas pressis conspexit habenis,
- subrisit crudele pater cristisque micantem
- quassavit galeam; tunc implacabile numen
- Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
- Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
v.1.p.192